라틴어 문장 검색

Illud vero homini verecundo et probo miserrimum est, si eum amare oportet, quem non iuvat.
(세네카, 행복론, Liber II 78:4)
Totiens admoneam necesse est non loqui me de sapientibus, quos, quidquid oportet, et iuvat, qui animum in potestate habent et legem sibi, quam volunt, dicunt, quam dixerunt, servant, sed de imperfectis hominibus honestam viam sequi volentibus, quorum adfectus saepe contumaciter parent.
(세네카, 행복론, Liber II 79:1)
Generosi animi est et magnifici iuvare, prodesse ;
(세네카, 행복론, Liber III 67:2)
At quem iuvat accepisse, aequali perpetuaque voluptate fruitur et animum eius, a quo accepit, non rem intuens gaudet.
(세네카, 행복론, Liber III 76:3)
interim nos iuvat sterilis beneficii conscientia.
(세네카, 행복론, Liber IV 49:4)
Nam quo alio tuti sumus, quam quod mutuis iuvamur officiis ?
(세네카, 행복론, Liber IV 83:2)
Sacra est magnarum virtutum memoria, et esse plures bonos iuvat, si gratia bonorum non cum ipsis cadit.
(세네카, 행복론, Liber IV 142:2)
Philippus Macedonum rex habebat militem manu fortem, cuius in multis expeditionibus utilem expertus operam subinde ex praeda aliquid illi virtutis causa donaverat et hominem venalis animae crebris auctoramentis accendebat.
(세네카, 행복론, Liber IV 176:1)
praebe in facie tua legendum istuc decretum, quo cavetur, ne miseros tecto iuvare capital sit.
(세네카, 행복론, Liber IV 182:5)
Debemus ergo et soli et lunae et ceteris caelestibus beneficium, quia, etiam si potiora illis sunt, in quae oriuntur, nos tamen in maiora ituri iuvant.
(세네카, 행복론, Liber VI 107:3)
Adice, quod ex destinato iuvant, ideoque obligati sumus, quia non in beneficium ignorantium incidimus, sed haec, quae accipimus, accepturos scierunt ;
(세네카, 행복론, Liber VI 108:1)
sequatur illum materia, qua tam benigne utitur, largiendi iuvandique ;
(세네카, 행복론, Liber VI 138:3)
hoc est in odium beneficia perducere, hoc est efficere, ut in- gratum esse aut liceat aut iuvet.
(세네카, 행복론, Liber VII 125:4)
Expertus erat, quantum illa bona per omnis terras fulgentia sudoris exprimerent, quantum occultarum sollicitudinum tegerent.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 21:4)
Graecorum iste morbus fuit quaerere, quem numerum Ulixes remigum habuisset, prior scripta esset Ilias an Odyssia, praeterea an eiusdem essent auctoris, alia deinceps huius notae, quae sive contineas, nihil tacitam conscientiam iuvant sive proferas, non doctior videaris sed molestior.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 75:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION