라틴어 문장 검색

iam prope in conspectu erant exercitus, convenerantque duces, sicuti inter se nondum satis noti ita iam imbutus uterque quadam admiratione alterius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 402:1)
peditum agmen, quod in modum fugientium raptim agebatur, quia adsequi terra non poteram, regressus ad naves, quanta maxime potui celeritate tanto maris terrarumque circuitu, in radicibus prope Alpium huic timendo hosti obvius fui.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 422:2)
An me in praetorio patris, clarissimi imperatoris, prope natum, certe eductum, domitorem Hispaniae Galliaeque, victorem eundem non Alpinarum modo gentium, sed ipsarum, quod multo maius est, Alpium, cum semenstri hoc conferam duce, desertore exercitus sui?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 456:1)
Scipio nec vexationem volneris in via iactati ultra patiens et collegam - iam enim et revocatum ex Sicilia audierat - ratus exspectandum, locum qui prope flumen tutissimus stativis est visus delectum communiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 507:1)
castra Carthaginiensium in Italia ac prope in conspectu urbis esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 561:1)
haec adsidens aegro collegae, haec in praetorio prope contionabundus agere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 563:1)
trepidantesque et prope iam in suos consternatos e media acie in extremam ad sinistrum cornu adversus Gallos auxiliares agi iussit Hannibal.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 592:1)
imber nive mixtus et intoleranda vis frigoris et homines multos et iumenta et elephantos prope omnes absumpsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 596:1)
Emporium prope Placentiam fuit et opere magno munitum et valido firmatum praesidio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 605:1)
transeuntem Appenninum adeo atrox adorta tempestas est ut Alpium prope foeditatem superaverit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 616:1)
inde in Ausetanos prope Hiberum, socios et ipsos Poenorum, procedit atque urbe eorum obsessa Lacetanos auxilium finitimis ferentes nocte haud procul iam urbe, cum intrare vellent, excepit insidiis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 654:1)
exuti prope omnes armis domos passim palantes per agros diffugere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 655:2)
et subinde aliis procurandis prope tota civitas operata fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 664:3)
Flaminius, qui ne quieto quidem hoste ipse quieturus erat, tum vero, postquam res sociorum ante oculos prope suos ferri agique vidit, suum id dedecus ratus, per mediam iam Italiam vagari Poenum atque obsistente nullo ad ipsa Romana moenia ire oppugnanda, ceteris omnibus in consilio salutaria magis quam speciosa suadentibus - collegam exspectandum, ut coniunctis exercitibus communi animo consilioque rem gererent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 41:1)
postero ac deinceps aliquot diebus ad portas maior prope mulierum quam virorum stetit aut suorum aliquem aut nuntios de iis opperiens;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 90:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION