라틴어 문장 검색

caecus adest oculis iam Christi ex ore refectis seque luto et nitidis lucem sumpsisse fluentis clamat, et auctorem stupefacta per oppida monstrat, auctorem lucis largitoremque dierum, non dedignatum medicae purgamen aquai corpore sub proprio monstrare errantibus aegris, milibus ex multis paucissima quaeque retexam, summatim relegam totus quae non capit orbis.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3234)
inclitus ergo parens patriae, moderator et orbis, nil egit prohibendo vagas ne pristinus error crederet esse deum nigrante sub aere formas, aut elementorum naturam, quae Patris ars est omnigeni, summa pro maiestate sacraret, vir solus cui cura fuit ne publica morum plaga cicatricem summa leviter cute clausam duceret, et latebram tabentis vulneris alte inpressam penitusque putri de pure peresam iuncta superficies medico fallente foveret, sed studuit quo pars hominis generosior intus viveret atque animam letali peste piatam nosset ab interno tutam servare veneno?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권23)
Aristo quidam medicus accitus venit, proferre linguam praecipit:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1379)
veris refutat medicus hanc calumniam:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1411)
"Ut diligenter nunties Patri, advocatus mane mihi esse ut meminerit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 3132)
Ehem, curate istam diligenter virginem.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 2120)
Sin ea est causa retinendi apud vos Quia aegra est, te mihi iniuriam facere arbitror, Phidippe, Si metuis satis ut meae domi curetur diligenter.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 2, scene 222)
tum te quoque, Medica, putres accipiunt sulci et milio venit annua cura, candidus auratis aperit cum cornibus annum Taurus et averso cedens Canis occidit astro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 7:5)
alitur vitium vivitque tegendo, dum medicas adhibere manus ad volnera pastor abnegat et meliora deos sedet omnia poscens.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 19:6)
fidis offendar medicis, irascar amicis, cur me funesto properent arcere veterno;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 84)
Si tibi nulla sitim finiret copia lymphae, narrares medicis:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 278)
' casus medicusve levarit aegrum ex praecipiti:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 6:7)
atqui emovit veterem mire novus, ut solet, in cor traiecto lateris miseri capitisve dolore, ut lethargicus hic cum fit pugil et medicum urget.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire.22)
sunt enim quidam homines in suis vicinitatibus et municipiis gratiosi, sunt diligentes et copiosi, qui etiam si antea non studuerunt huic gratiae, tamen ex tempore elaborare eius causa cui debent aut volunt facile possunt.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 4장 16:1)
prodest quidem vehementer nusquam discedere, sed tamen hic fructus est adsiduitatis, non solum esse Romae atque in foro sed adsidue petere, saepe eosdem appellare, non committere ut quisquam possit dicere, quod eius consequi possis, si abs te non sit rogatum et valde ac diligenter rogatum.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION