라틴어 문장 검색

Ut ergo habeamus quietam et tranquillam vitam in omni pietate et caritate, quod oro pro vobis, orate pro nobis, ubicumque estis, ubicumque sumus;
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 6:22)
tu eum orato, ego autem orabo vilicum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 3115)
Nunc autem quia singuli orant pro omnibus, etiam omnes orant pro singulis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 8:5)
oro ordo est 'quod te oro per superos'. laborum periculorum, malorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1433)
Verum, ne penitus videar omisisse, nunc dicam, quod cum apostolus sine intermissione orare nos iubeat et, qui in coniugio debitum solvit, orare non possit, aut oramus semper et virgines sumus, aut orare desinimus, ut coniugio serviamus.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 16:3)
Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio Patrem tuum ora in abscondito, et Pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 4:8)
veniamque oremus ab ipso cedat Asper hic distinguit, id est hanc veniam oremus, ut cedat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3582)
"Post haec, quamquam apostolus semper orare nos iubeat et sanctis etiam ipse somnus oratio sit, tamen divisas orandi horas habere debemus, ut si forte aliquo fuerimus opere detenti, ipsum nos ad officium tempus admoneat:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:118)
Sicut et Moyses orabat ad Dominum, et descendit ignis de caelo et consumpsit sacrificia, sic et Salomon oravit, et descendit ignis de caelo et consumpsit holocausta.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장10)
Sed quodam tempore, divino nutu, antea, cum Cornubiam venandi causa adiret, et ad quandam ecclesiam orandi causa divertisset, in qua Sanctus Gueriir requiescit, suatim utens -- erat enim sedulus sanctorum locorum visitator etiam ab infantia, orandi et eleemosynam dandi gratia -- diu in oratione tacita prostratus, ita Domini misericordiam deprecabatur, quatenus omnipotens Deus pro sua immensa clementia stimulos praesentis et infestantis infirmitatis aliqua qualicunque leviori infirmitate mutaret, ea tamen condicione, ut corporaliter exterius illa infirmitas non appareret, ne inutilis et despectus esset.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 74 77:8)
considerate et videte pericula nostra maiora esse quam vestra, et orate pro nobis - hoc enim et nobis conducit et vobis - ut bonam rationem de vobis reddamus pastorum principi et omnium nostrum capiti pariterque evadamus huius mundi periculosiores blanditias quam molestias, nisi cum pax eius ad hoc proficit quod apostolus orare nos monuit, id est ut quietam vitam et tranquillam agamus in omni pietate et caritate.
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 6:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION