라틴어 문장 검색

eiusdem anni rem dictu parvam praeterirem, ni ad religionem visa esset pertinere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 425:1)
postquam perpelli nequibant, consilio haud abhorrente ab ingeniis hominum eos adgrediuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 427:2)
huic infensus crudelitati Iunius, nihil antiquius oppugnatione Cluviana ratus, quo die adgressus est moenia vi cepit atque omnes puberes interfecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 434:1)
nullo unquam proelio fugae minus nec plus caedis fuisset, ni obstinatos mori Tuscos nox texisset, ita ut victores prius quam victi pugnandi finem facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 457:1)
ipsum oppidum - nam ad moenia victor accessit - cepisset, ni legati dedentes urbem exissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 577:1)
neque eius pugnae memoria tradita foret, ni Marsi eo primum proelio cum Romanis bellassent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 584:3)
nec castra forent retenta, ni exiguum superfuisset diei;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 607:4)
nam ut qui ne alteri quidem exercitui se ad certamen credidissent pares, coniungi utique passi duos consulares exercitus nihil crederent superesse spei, advenientem incomposito agmine Marcium adgrediuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 624:1)
caritas etiam annonae sollicitam civitatem habuit ventumque ad inopiae ultimum foret, ut scripsere quibus aedilem fuisse eo anno Fabium Maximum placet, ni eius viri cura, qualis in bellicis rebus multis tempestatibus fuerat, talis domi tum in annonae dispensatione praeparando ac convehendo frumento fuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 139:1)
Bovianum inde adgressus nec ita multo post Aufidenam vi cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 153:3)
crevit ex eo hostium animus, nec sustinere frons prima tam longum certamen increscentemque fiducia sui vim potuisset, ni secunda acies iussu consulis in primum successisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 185:1)
Samnitibus Apuli se ante proelium coniunxissent, ni P. Decius consul iis ad Maleventum castra obiecisset, extractos deinde ad certamen fudisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 191:1)
quin urbes et moenia adgredimur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 214:1)
tempus adgrediendi aptissimum visum est, et iam lux adpetebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 272:1)
itaque signa canere iussit agmenque hostium adgreditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 272:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION