라틴어 문장 검색

"quisnam adeo puer, ut bellare recuset talibus?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권340)
"et quidnam egregium prosternere moenia molli structa lyra?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권396)
"quaenam spes hominum tumidae post proelia Phlegrae!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권420)
"quisnam fuit ille deorum, qui stetit orantem iuxta praereptaque verba dictavit Fatis?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권335)
"num totum abiit in corpora ferrum?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권344)
"- exspectem, quaenam sententia lenti Theseos?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권99)
"num quis adest?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권177)
"quaenam ista novos induxit Erinys regnorum mores?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권288)
Plane confitebor, quinam, si forte, vere de sterilitate Christianorum conqueri possint.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 43장 1:1)
Zeno Eleates consultus a Dionysio, quidnam philosophia praestaret, cum respondisset contemptum mortis, inpassibilis flagellis tyranni obiectus sententiam suam ad mortem usque signabat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 8:2)
Si autem, inquit, is, qui tibi tanta taliaque dona ueraciter aduentura praedixerit, etiam consilium tibi tuae salutis ac uitae melius atque utilius, quam aliquis de tuis parentibus aut cognatis umquam audiuit, ostendere potuerit, num ei obtemperare, et monita eius salutaria suscipere consentis?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 2:12)
Et si sanctus erat, ac potens uirtutibus ille Columba uester, immo et noster, si Christi erat, num praeferri potuit beatissimo apostolorum principi, cui Dominus ait:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 6:4)
Num Veneris magnae violavi numina verbo, Et mea nunc poenas inpia lingua luit?
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 240)
Num feror incestus sedes adiisse deorum Sertaque de sanctis deripuisse focis?
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 241)
unam longe ante alias specie ac pulchritudine insignem a globo Thalassii cuiusdam raptam ferunt, multisque sciscitantibus cuinam eam ferrent, identidem, ne quis violaret, Thalassio ferri clamitatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 105:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION