라틴어 문장 검색

hominem unum omnium crudelissimum, qui tot ingenuos, matresfamilias, . civis Romanos occidit, abripuit, disperdidit, regiones vastavit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 10a 1:9)
quorum alii occiderunt, alii nescio quo pacto obduruerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 15 2:5)
sin illa te res cruciat, quae magis amoris est, ut eorum, qui occiderunt, miserias lugeas, ut ea non dicam, quae saepissime et legi et audivi, nihil mali esse in morte, ex qua si resideat sensus, immortalitas illa potius quam mors ducenda sit, sin sit amissus, nulla videri miseria debeat quae non sentiatur, hoc tamen non dubitans confirmare possum, ea misceri, parari, impendere rei p., quae qui reliquerit nullo modo mihi quidem deceptus esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 16 6:2)
postremo is vir vel etiam ii viri hoc bello occiderunt, ut impudentia videatur eandem fortunam, si res cogat, recusare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 4 6:6)
sed haec oratio magis esset apta ad illa tempora quae iam effugisti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 12 6:2)
sed nihil minus fero quam severitatem otiosorum et, quoquo modo se res habet, magis illos vereor, qui in bello occiderunt, quam hos curo, quibus non satis facimus, quia vivimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 5 2:5)
esse tutum, et hoc etiam, quod infimo cuique contigit, illi non posse contingere, ut honeste effugere possit, pulso Italia, amissis Hispaniis, capto exercitu veterano, circumvallato nunc denique, quod nescio an nulli umquam nostro acciderit imperatori.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 9 2:3)
effugere autem si velim non nullorum acute aut facete dictorum opinionem, fama ingeni mihi sit abicienda ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 16 3:5)
nam praeter hunc C. Carbonem, quem Damasippus occidit, civis e re p. Carbonum nemo fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 21 4:3)
verum, ut errare, mi Plance, potuisti (quis enim id effugerit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 20 2:4)
tamen magna ex parte profligata est, quoniam quidem classis dissipata est adventus nostri timore, milites ducesque effugerunt onerariae omnes ad unam a nobis sunt exceptae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 14 2:2)
non potes effugere huius culpae poenam te patrono ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 26 1:2)
rem publicam funditus amisimus, adeo ut Cato, adulescens nullius consili sed tamen civis Romanus et Cato, vix vivus effugerit quod, cum Gabinium de ambitu vellet postulare neque praetores diebus aliquot adiri possent vel potestatem sui facerent, in contionem escendit et Pompeium 'privatum dictatorem' appellavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 5장 1:2)
propius nihil est factum quam ut occideretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 5장 1:3)
nam si occidissem, mors ipsa meam pietatem amoremque in te facile defenderet ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION