라틴어 문장 검색

et quoniam audiverit Augustum in conlocanda filia non nihil etiam de equitibus Romanis consultavisse, ita, si maritus Liviae quaereretur, haberet in animo amicum sola necessitudinis gloria usurum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 39장9)
at enim Augustus filiam suam equiti Romano tradere meditatus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 40장13)
Lentulo super consulatum et triumphalia de Getis gloriae fuerat bene tolerata paupertas, dein magnae opes innocenter partae et modeste habitae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 44장3)
his partae victoriae spes et si cedant insignitius flagitium, illis extrema iam salus et adsistentes plerisque matres et coniuges earumque lamenta addunt animos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 51장3)
id ego, a scriptoribus annalium non traditum, repperi in commentariis Agrippinae filiae quae Neronis principis mater vitam suam et casus suorum posteris memoravit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 53장6)
corripueratque Varum Quintilium, divitem et Caesari propinquum, Domitius Afer, Claudiae Pulchrae matris eius condemnator, nullo mirante quod diu egens et parto nuper praemio male usus plura ad flagitia accingeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 66장2)
is moribus inquies haec et huiusce modi a se factitari praetendebat ut parta apud principem gratia periculis Pomponii Secundi fratris mederetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 18장3)
Marius Hispaniarum ditissimus defertur incestasse filiam et saxo Tarpeio deicitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 19장2)
Sub idem tempus G. Caesar, discedenti Capreas avo comes, Claudiam, M. Silani filiam, coniugio accepit, immanem animum subdola modestia tegens, non damnatione matris, non exitio fratrum rupta voce;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 20장1)
Tot luctibus funesta civitate pars maeroris fuit quod Iulia Drusi filia, quondam Neronis uxor, denupsit in domum Rubellii Blandi, cuius avum Tiburtem equitem Romanum plerique meminerant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 27장1)
igitur extructis monimentis, quibus opes suas testabatur nec cuiquam ante Arsacidarum tributa illis de gentibus parta, regreditur ingens gloria atque eo ferocior et subiectis intolerantior;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 10장8)
isque raptim in hortos praegressus repperit fusam humi, adsidente matre Lepida, quae florenti filiae haud concors supremis eius necessitatibus ad miserationem evicta erat suadebatque ne percussorem opperiretur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 37장8)
Narcissus vetus matrimonium, filiam communem (nam Antonia ex Paetina erat), nihil in penatibus eius novum disserebat, si sueta coniunx rediret, haudquaquam novercalibus odiis visura Britannicum, Octaviam, proxima suis pignora.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 2장1)
Ahenobarbo genuerat, et Octaviae Caesaris filiae moliri;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 3장4)
et praebebat Caesar auris, accipiendis adversus generum suspicionibus caritate filiae promptior.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 4장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION