라틴어 문장 검색

atque ipse Vitellius respectu suarum necessitudinum nihil in Domitianum atrox parabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 59장10)
missus extemplo Varus cum expedita manu paucos repugnantium interfecit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 61장4)
ex diverso trepidi milites, dux segnis et velut captus animi non lingua, non auribus competere, neque alienis consiliis regi neque sua expedire, huc illuc clamoribus hostium circumagi, quae iusserat vetare, quae vetuerat iubere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 73장3)
stantem pro gradibus Palatii Vitellium et preces parantem pervicere ut absisteret:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 74장6)
Interim ad L. Vitellium servus Vergilii Capitonis perfugit pollicitusque, si praesidium acciperet, vacuam arcem traditurum, multa nocte cohortis expeditas summis montium iugis super caput hostium sistit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 77장1)
civitas pavida et servitio parata occupari redeuntem Tarracina L. Vitellium cum cohortibus extinguique reliqua belli postulabat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 2장5)
Isdem diebus Lucilius Bassus cum expedito equite ad componendam Campaniam mittitur, discordibus municipiorum animis magis inter semet quam contumacia adversus principem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 3장1)
id bellum quibus causis ortum, quanto externarum sociarumque gentium motu flagraverit, altius expediam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 12장3)
et cratis vineasque parantibus adactae tormentis ardentes hastae, ultroque ipsi obpugnatores ignibus petebantur, donec desperata vi verterent consilium ad moras, haud ignari paucorum dierum inesse alimenta et multum imbellis turbae;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 23장13)
depositis impedimentis sarcinisque expediti certarent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 34장11)
eadem in Voculam parabantur, nisi servili habitu per tenebras ignoratus evasisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 36장7)
et ferebatur Antonius Scribonianum Crassum, egregiis maioribus et fraterna imagine fulgentem, ad capessendam rem publicam hortatus, haud defutura consciorum manu, ni Scribonianus abnuisset, ne paratis quidem corrumpi facilis, adeo metuens incerta.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 39장7)
retinete, patres conscripti, et reservate hominem tam expediti consilii ut omnis aetas instructa sit, et quo modo senes nostri Marcellum, Crispum, iuvenes Regulum imitentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 42장12)
ea de caede quam verissime expediam, si pauca supra repetiero ab initio causisque talium facinorum non absurda.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 48장2)
et quidam e Vitellianis urbe profugi ostentabant Pisoni nutantis Gallias, paratam Germaniam, pericula ipsius et in pace suspecto tutius bellum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 49장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION