라틴어 문장 검색

exercitum omnem eo convenire, classem expediri iussit, tamquam dimicandum eo die terra marique cum Carthaginiensibus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 307:2)
quo die venerunt hospitio comiter acceptis, postero die terrestrem navalemque exercitum, non instructos modo, sed hos decurrentes, classem in portu simulacrum et ipsam edentem navalis pugnae ostendit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 308:1)
De Scipione nusquam nisi in senatu actum, ubi omnes legatique et tribuni, classem, exercitum ducemque verbis extollentes, effecerunt ut senatus censeret primo quoque tempore in Africam traiciendum scipionique permitteretur ut ex iis exercitibus qui in Sicilia essent ipse eligeret quos in Africam secum traiceret, quos provinciae relinqueret praesidio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 317:1)
itaque satis iam omnibus instructis apparatisque et re iam non ultra recipiente cunctationem, in animo sibi esse, Lilybaeum classe traducta eodemque omnibus peditum equitumque copiis contractis, quae prima dies cursum navibus daret, deis bene iuvantibus in Africam traicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 337:1)
nauticos C. Laelius, qui classis praefectus erat, in navibus, ante conscendere coactos, continuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 350:2)
cum viginti rostratis se ac L. Scipionem ab dextro cornu, ab laevo totidem rostratas et C. Laelium praefectum classis cum M. Porcio Catone - quaestor is tum erat - onerariis futurum praesidio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 355:1)
multae classes Romanae e Sicilia atque ipso illo portu profectae erant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 360:1)
praedatum enim tantummodo pleraeque classes ierant - sed ne priore quidem ulla profectio tanti spectaculi fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 360:3)
nec classis modo prospectantibus e terra, sed terra etiam omnis circa referta turba spectaculo navigantibus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 367:2)
si iubeat eo dirigi, iam in portu fore omnem classem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 376:3)
eo classis decurrit, copiaeque omnes in terram expositae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 381:1)
Coelius unus, praeterquam quod non mersas fluctibus naves, ceteros omnes caelestes maritimosque terrores, postremo abreptam tempestate ab Africa classem ad insulam Aegimurum inde aegre correctum cursum exponit, et prope obrutis navibus iniussu imperatoris scaphis, haud secus quam naufragos, milites sine armis cum ingenti tumultu in terram evasisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 382:1)
iam non in maritimos modo agros conspectu primum classis, dein egredientium in terram pavor terrorque pervenerat, sed in ipsas urbes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 386:1)
nam post M. Atilium Regulum et L. Manlium consules, annis prope quinquaginta, nullum Romanum exercitum viderant praeter praedatorias classes, quibus escensiones in agros maritimos factae erant, raptisque quae obvia fors fecerat prius recursum semper ad naves quam clamor agrestes conciret fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 389:1)
iam enim Scipio, classe Uticam missa, ipse haud ita multum progressus a mari tumulos proximos ceperat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 394:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION