라틴어 문장 검색

Tum recte inponitur et lenticula cum exigua parte mellis et sertula Campana ex uino cocta;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 21:5)
et cum eodem cerato contritum uel Cotonium malum, uel malicori ex uino cocti pars interior;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 21:7)
quibus, dum teruntur, inuicem rosa et uinum instillatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 22:4)
Digitorum autem uetera ulcera commodissime curantur aut Lycio aut amurca cocta, cum utrilibet uinum adiectum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 19장 1:1)
Pure effuso, in alis uel inguinibus, linamento opus non est sed spongia ex uino inponenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 7:1)
si illa necessaria sunt, super ea quoque similiter dari spongia eodem modo ex uino expressa debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 7:3)
Ergo quotiens ulcus resoluerit, eluere id, si reprimendus umor uidebitur, uino ex aqua pluuia[ti]li mixto uel aqua, in qua lenticula cocta sit, debebit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 3장 3:1)
continendumque ore crebro uinum meracum;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 5:2)
continendaque ore reprimentia, ut uinum, in quo malicorium decoctum, aut in quo galla candens coniecta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 5:5)
ubi linamentum, id inmutandum est rosaque et uino madefaciendum id, quod inponitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 9:6)
Si inflammatio increscit, adiciendum prioribus cataplasma ex lenticula et melle uel malicorio, quod in austeri uino coctum sit, uel ex his mixtis.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 10:1)
tum superponetur lenticula cum malicorio mixta, quae utraque ex uino decocta sint;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 3:1)
potius plumbum elotum cum uino inunguetur, superque idem linteolo inlitum inponetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 3:5)
Illa utique capite fracto seruanda sunt, ut, donec iam ualida cicatrix sit, uitentur sol, uentus, frequens balineum, maior uini modus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 22:6)
nam linteolum duplex madens uino et oleo superiniciendum cum eadem simila et eadem turis fuligine est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 7장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION