라틴어 문장 검색

praeda quoque haud minor Gallis quam victoria fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 314:1)
ubi debellatum esset, Italia omnis cum ipsa urbe Roma Carthaginiensium atque Hannibalis esset praedaque omnis Hannibali cederet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 450:1)
nam simul Capuam ea clades est nuntiata, ratus Hannibal ab re bene gesta insolenter laetum exercitum tironum, magna ex parte servorum, spoliantem victos praedasque agentem ad Hamas se inventurum, citatum agmen praeter Capuam rapit, obviosque ex fuga Campanorum dato praesidio Capuam duci, saucios vehiculis portari iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 492:2)
praeda alia militi concessa, exercitusque Luceriam reductus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 514:2)
nunc propraetoris unius et parvi ad tuendam Nolam praesidii praeda sumus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 576:1)
nec te nec exercitum tuum norim nisi, a quo tot acies Romanas fusas stratasque esse sciam, ei facile esse ducam opprimere populatores nostros vagos, sine signis palatos quo quemque trahit quamvis vana praedae spes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 578:1)
Numidarum paucorum illi quidem praeda erunt praesidiumque miseris simul nobis et Nolae ademeris, si modo, quos ut socios haberes dignos duxisti, haud indignos iudicas quos in fidem receptos tuearis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 579:1)
Iliturgi obsidione liberato ad Intibili oppugnandum Punici exercitus traducti suppletis copiis ex provincia, ut quae maxime omnium belli avida, modo praeda aut merces esset, et tum iuventute abundante.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 665:1)
interim Locrenses frumentum lignaque et cetera necessaria usibus ex agris in urbem rapere, etiam ne quid relictum praedae hostibus esset, et in dies maior omnibus portis multitudo effundi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 3:2)
praeda omnis praeterquam hominum captorum militi concessa est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 195:1)
militesque praedam portantes agentesque per lasciviam ac iocum ita ludibundi Beneventum rediere ut ab epulis per celebrem festumque diem actis, non ex acie reverti viderentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 204:2)
perusti late agri, praedae pecudum hominumque actae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 251:2)
unde ceterae praedae haud multum, equorum greges maxime abacti, e quibus ad quattuor milia domanda equitibus divisa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 263:2)
afrorum Hispanorumque auxiliares instructos ad caedem praetorum principumque aliorum, bonaque eorum praedae futura interfectoribus pronuntiatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 314:1)
legionem Romanam quae exposita Panormi erat venientem Syracusas praedae haud dubie sibi futuram Himilco ratus via decipitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 463:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION