라틴어 문장 검색

Romanus egressus in aciem, ubi profectione hostium concessam victoriam videt, progressus ad castra vacuis cum plurima praeda - nam et stativa et trepide deserta fuerant - potitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 150:1)
praedae undique actae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 152:2)
adprobantibus cunctis ad Murgantiam, validam urbem, oppugnandam ducit, tantusque ardor militum fuit et caritate ducis et spe maioris quam ex agrestibus populationibus praedae ut uno die vi atque armis urbem caperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 215:2)
ibi duo milia Samnitium et centum pugnantes circumventi captique, et alia praeda ingens capta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 216:1)
hacine inquit victoria sola aut hac praeda contenti estis futuri?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 217:1)
ad Romuleam urbem hinc eamus, ubi vos labor maior, praeda maior manet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 218:3)
divendita praeda ultro adhortantes imperatorem ad Romuleam pergunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 219:1)
ad duo milia et trecenti occisi et sex milia hominum capta, et miles ingenti praeda potitus, quam vendere, sicut priorem, coactus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 220:2)
sed evicit omnia adsuetus praedae miles.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 222:3)
praeda militis fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 222:5)
praeda ingens parta et militi concessa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 262:2)
dum ambo consules omnisque Romana vis in Etruscum bellum magis inclinat, in Samnio novi exercitus exorti ad populandos imperii Romani fines per Vescinos in Campaniam Falernumque agrum transcendunt ingentesque praedas faciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 264:1)
ut in Calenum venit, et ipse cernit recentia cladis vestigia et Caleni narrant tantum iam praedae hostes trahere ut vix explicare agmen possint:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 266:1)
itaque iam propalam duces loqui extemplo eundum in Samnium esse, ut relicta ibi praeda in expeditionem redeant nec tam oneratum agmen dimicationibus committant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 267:1)
caesa ad sex milia hominum, duo milia et quingenti capti - in eis tribuni militum quattuor - signa militaria triginta, et quod laetissimum victoribus fuit, captivorum recepta septem milia et quadringenti, et praeda ingens sociorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 278:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION