라틴어 문장 검색

mecum leges, mecum quaestiones, mecum iura magistratuum, mecum senatus auctoritas, mecum libertas, mecum etiam frugum ubertas, mecum deorum et hominum sanctitates omnes et religiones afuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 14장 1:5)
quae si semper abessent, magis vestras fortunas lugerem quam desiderarem meas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 14장 1:6)
quid ab his tot maleficiis sceleris abesse videtur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 11장 1:2)
verum concedo tibi ut ea praetereas quae, cum taces, nulla esse concedis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 19장 2:1)
innocens est quispiam, verum tamen, quamquam abest a culpa, suspicione tamen non caret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 20장 1:3)
qua in re praetereo illud quod mihi maximo argumento ad huius innocentiam poterat esse, in rusticis moribus, in victu arido, in hac horrida incultaque vita istius modi maleficia gigni non solere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 27장 2:1)
- at ego profecto qui ne novi quidem quemquam sicarium longe absum ab eius modi crimine.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 33장 3:8)
quae non modo idcirco praetereo quod te ipsum non libenter accuso verum eo magis etiam quod, si de illis caedibus velim commemorare quae tum factae sunt ista eadem ratione qua Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 33장 3:10)
quae praeteriri nullo modo poterant, ea leviter, iudices, attigi, quae posita sunt in suspicionibus de quibus, si coepero dicere, pluribus verbis sit disserendum, ea vestris ingeniis coniecturaeque committo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 42장 2:6)
placet igitur in his rebus aliquid imprudentia praeteriri?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 45장 2:1)
domus referta vasis Corinthiis et Deliacis, in quibus est authepsa illa quam tanto pretio nuper mercatus est ut qui praetereuntes quid praeco enumeraret audiebant fundum venire arbitrarentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 46장 1:3)
quid tibi, Quinte frater, qui nunc abes, consorti mecum temporum illorum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 37장 2:3)
neque hoc idcirco postulo quod te aliquid censeam praeterire oportere aut non quam ornatissime et copiosissime dicere, verum ut semel una quaque de re dicas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 3장 1:4)
illud quoque nobis accedit incommodum, quod M. Iunius, qui hanc causam aliquotiens apud te egit, homo et in aliis causis exercitatus et in hac multum ac saepe versatus, hoc tempore abest nova legatione impeditus, et ad me ventum est qui, ut summa haberem cetera, temporis quidem certe vix satis habui ut rem tantam, tot controversiis implicatam, possem cognoscere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 1장 3:1)
tametsi causa postulat, tamen quia postulat, non flagitat, praeteribo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 3장 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION