라틴어 문장 검색

"Tandem, ancilla nequissima, dominam habere te scire coepisti?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:58)
"at tamen modestiae meae memor quodque inter istas meas manus creveris, cuncta perficiam, dum tamen scias aemulos tuos cavere ac, si qua nunc in terris puella praepollet pulchritudine, praesentis beneficii vicem per eam mihi repensare te debere."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:166)
"Dei conscripti Musarum albo, adulescentem istum quod manibus meis alumnatus sim, profecto scitis omnes, cuius primae iuventutis caloratos impetus freno quodam coercendos existimavi."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:169)
"Multos ego scio non modo asinos inertes, verum etiam ferocissimos equos, nimio libidinis laborantes atque ob id truces vesanosque, adhibita tali detestatione mansuetos ac mansues exinde factos, et oneri ferundo non inhabiles et cetero ministerio patientes."
(아풀레이우스, 변신, 7권 21:5)
Quam rem procul dubio sentiebam ego illius ursae dentibus esse perfectam et Hercule dicerem quod sciebam, si loquendi copia suppeditaret:
(아풀레이우스, 변신, 7권 24:2)
"An nulli scitis quo loco comederitis?"
(아풀레이우스, 변신, 8권 7:7)
Scitote qualem:
(아풀레이우스, 변신, 8권 12:3)
Sed unus ex his, de caelo scilicet missus mihi sospitator, argumentum explorandae sanitatis meae tale commonstrat ceteris, ut aquae recentis completam pelvem offerrent potui meo, ac si intrepidus et more solito sumens aquis allibescerem, sanum me atque omni morbo scirent expeditum:
(아풀레이우스, 변신, 9권 3:5)
"Verum scire, materfamilias?"
(아풀레이우스, 변신, 9권 7:4)
"Unde autem tu astutule asine, intra terminos pistrini contectus quid secreto, ut affirmas, mulieres gesserint scire potuisti?"
(아풀레이우스, 변신, 9권 27:2)
non enim ovum, quod scimus illud, sed pinnis et unguibus et oculis et voce etiam perfectum edidit pullum, qui matrem suam coepit continuo comitari.
(아풀레이우스, 변신, 9권 30:16)
"Fruere exitio totius nostrae familiae et sanguine trium fratrum insatiabilem tuam crudelitatem pasce, et de prostratis tuis civibus gloriose triumpha, dum scias, licet privato suis possessionibus paupere fines usque et usque proterminaveris, habiturum te tamen vicinum aliquem."
(아풀레이우스, 변신, 9권 35:2)
Tunc, hortulanus supplicue respondit sermonis ignorantia se quid ille diceret scire non posse:
(아풀레이우스, 변신, 9권 36:7)
nam et iuniorem incoram sui funerari videbat, et alterum ob incestum parricidiumque capitis scilicet damnatum iri certo sciebat.
(아풀레이우스, 변신, 10권 5:8)
quibus autem verbis accusator urserit, quibus rebus diluerit reus, ac prorsus orationes altercationesque neque ipse absens apud praesepium scire neque ad vos quae ignoravi possum enuntiare, sed quae plane comperi ad istas litteras proferam.
(아풀레이우스, 변신, 10권 7:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION