라틴어 문장 검색

revortar ad illam puellam expositiciam:
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, PROLOGVS51)
mox hercle vero, post transactam fabulam, argentum si quis dederit, ut ego suspicor, ultro ibit nuptum, non manebit auspices.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, PROLOGVS53)
super ancilla Casina, ut detur nuptum nostro vilico, servo frugi atque ubi illi bene sit ligno, aqua calida, cibo, vestimentis, ubique educat pueros quos pariat potius quam illi servo nequam des, armigero nili atque improbo, cui homini hodie peculi nummus non est plumbeus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 383)
illae autem armigerum in cubiculo exornant duae, quem dent pro Casina nuptum nostro vilico.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 4, scene 17)
Pardalisca Lubet Chalinum quid agat scire, novom nuptum cum novo marito.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 13)
At satius fuerat eam viro dare nuptum potius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 132)
nam ego illanc olim, quae hinc flens abiit, parvolam puellam proiectam ex angiportu sustuli.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 24)
] eam meae ego amicae dono huic meretrici dedi, quae saepe mecum mentionem fecerat, puerum aut puellam alicunde ut reperirem sibi, recens natum, eapse quod sibi supponeret.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 210)
satin vix reliquit deo quod loqueretur loci, ita properavit de puellae proloqui suppositione.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 32)
quoniam reum eius facti nescit qui siet, paternum servom sui participat consili, dat eam puellam ei servo exponendam ad necem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 310)
haec puellam sustulit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 312)
ille clam observavit servos quo aut quas in aedis haec puellam deferat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 313)
ut eampse vos audistis confiterier, dat eam puellam meretrici Melaenidi, eaque educavit eam sibi pro filia bene ac pudice.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 314)
nam mihi ab hippodromo memini adferri parvolam puellam eamque me mihi supponere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 324)
eam nunc puellam filiam eius quaerimus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 3135)

SEARCH

MENU NAVIGATION