라틴어 문장 검색

Est opus pulchrum validum acre sublime, varium elegans purum figuratum, spatiosum etiam et cum magna tua laude diffusum, in quo tu ingenii simul dolorisque velis latissime vectus es;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 20 2:1)
Hunc Trebonius Rufinus, vir egregius nobisque amicus, in duumviratu tollendum abolendumque curavit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 22 1:3)
Quando mihi licebit, quando per aetatem honestum erit imitari istud pulcherrimae quietis exemplum?
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 23 4:1)
gravius illud, quod pulcherrimum opus imperfectum reliquit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 5 2:4)
Regionis forma pulcherrima.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 7:1)
multi hoc me saepe monuerunt et ego volo, non quia commode facturum esse confidam - id enim temere credas nisi expertus -, sed quia mihi pulchrum in primis videtur non pati occidere, quibus aeternitas debeatur, aliorumque famam cum sua extendere.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 1:2)
initurus magistratum iura cognovit, senatus consulta legit, reprimit foedissimas pactiones, rem pulcherrimam turpissime venire non patitur.'
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 9 6:9)
Ut enim pictores pulchram absolutamque faciem raro nisi in peius effingunt, ita ego ab hoc archetypo labor et decido.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 15 1:2)
iam testinata erat egregio iuveni, iam electus nuptiarum dies, iam nos vocati.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 6:3)
Ne plura - quamquam libet plura, quo sunt pulchriora de iuvene, rariora de nobili -, recitatione finita multum ac diu exosculatus adulescentem, qui est acerrimus stimulus monendi, laudibus incitavi, pergeret qua coepisset, lumenque quod sibi maiores sui praetulissent, posteris ipse praeferret.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 4:1)
Faveo enim saeculo ne sit sterile et effetum, mireque cupio ne nobiles nostri nihil in domibus suis pulchrum nisi imagines habeant;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 6:2)
Adhibitus in consilium a praefecto urbis audivi ex diverso agentes summae spei summae indolis iuvenes, Fuscum Salinatorem et Ummidium Quadratum, egregium par nec modo temporibus nostris sed litteris ipsis ornamento futurum.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 11 1:2)
Fecit pulcherrime Caesar:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 22 5:1)
Impense petis ut agam causam pertinentem ad curam tuam, pulchram alioqui et famosam.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 13 1:1)
reversus diem dederat, et cum ex heredibus quidam quasi reverentia Eurythmi omitterent accusationem, pulcherrime dixerat:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION