라틴어 문장 검색

hoc quoque constituto novissima qualitas superest, neque his exploratis aliud est ultra.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 164:2)
neque enim ulla iuris disceptatio nisi finitione, qualitate, coniectura potest explicari.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 165:2)
itaque in eo satis est ostendisse , finitionem, qualitatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 169:3)
sunt enim haec non ad varietatem iuris sed ad solam rationem referenda, ideoque semper in parte aut coniecturae aut qualitatis ponenda sunt, ut qua mente?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 173:4)
cadent ergo in unam controversiam vel specialiter duo legitimi status scripti et voluntatis et syllogismos et praeterea finitio, vel tres illi, qui natura soli sunt, coniectura in scripto et voluntate, qualitas in syllogismo, et, quae per se est aperta, finitio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 186:3)
itaque, ut non consensi hoc laudativum genus circa solam versari honesti quaestionem, sic qualitate maxime contineri puto;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 216:2)
ne qualitatis quidem statu, in quo et honestorum et utilium quaestio est, complecti eas satis est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 221:1)
Aristoteles quidem nec sine causa putat et a nostra et ab eius, qui dissentiet, persona duci frequenter in consiliis exordium, quasi mutuantibus hoc nobis a iudiciali genere, nonnunquam etiam, ut minor res maiorve videatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 225:1)
et in persona, non , non contra hos;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 252:3)
et in modo, non in . sed personam saepius decoris gratia intuemur, quae et in nobis et in iis, qui deliberant, spectanda est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 252:5)
multum refert etiam, quae sit persona suadentis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 265:1)
ideoque longe mihi difficillimae videntur prosopopoeiae, in quibus ad reliquum suasoriae laborem accedit etiam personae difficultas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 266:1)
an eodem modo cogitavit aut eandem personam induit Cicero, cum scriberet Cn.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 267:2)
enimvero praecipue declamatoribus considerandum est, quid cuique personae conveniat, qui paucissimas controversias ita dicunt ut advocati, plerumque filii, parentes, divites, senes, asperi, lenes, avari, denique superstitiosi, timidi, derisores fiunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 268:3)
quae omnia possunt videri prosopopoeiae, quam ego suasoriis subieci, quia nullo alio ab iis quam persona distat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 269:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION