라틴어 문장 검색

Itaque Appius Romam ad senatum arbitrium eius rei totum reiciebat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 206:1)
lectum quoque senatus consultum, priusquam securi feriret, quidam auctores sunt, sed quia adscriptum in senatus consulto fuerit, si ei videretur, integram rem ad senatum reiceret, interpretatum esse quid magis e re publica duceret aestimationem sibi permissam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 224:1)
cum ad Manlium, qui praesens erat, gratulandi causa turba coiret, nec dubius esset consensus populi, magna circumfusus turba ad tribunal consulis venit, petitque ut pauca sua verba audiret centuriamque quae tulisset suffragium revocari iuberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 311:1)
signa, statuas aeneas quae capta de hostibus dicerentur, quae eorum sacra ac profana essent ad pontificum collegium reiecerunt ob haec decreta maestiores aliquanto quam Romam venerant Campanos dimiserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 484:1)
optimum visum est, quamquam extra Italiam esset, Valerium potius consulem ex Sicilia revocari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 43:1)
ad eum litterae iussu senatus ab L. Manlio praetore urbano missae cum litteris consulis M. Marcelli, ut ex iis nosceret quae causa patribus eum potius quam collegam revocandi ex provincia esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 44:1)
nec de Hispania quicquam mutatum, nisi quod non in annum Scipioni Silanoque, sed revocati ab senatu forent, prorogatum imperium est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 113:1)
tribuni appellati ad senatum rem reiecerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 117:1)
haec taliaque arguentem et querentem castigabant patres, et M. Furium memorantes revocatum de exsilio patriam pulsam sede sua restituisse - ut parentium saevitiam, sic patriae patiendo ac ferendo leniendam esse - adnisi omnes cum C. Claudio M. Livium consulem fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 516:1)
intuleratque mentionem de volonibus revocandis ad signa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 572:2)
ille fugientes revocavit omissamque pugnam aliquot locis restituit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 719:3)
ac primo consistere signa in radicibus collium ac revocare in ordines militem coeperant cunctantibus in adversum collem erigere aciem Romanis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 231:1)
revocavit tamen a publico parricidio privata pietas:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 434:2)
In haec deflenda prolapsos ab recenti nuntio animos rursus terror instans revocavit ad consultandum quonam modo obviam praesentibus periculis iretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 63:1)
P. Scipionem, quod de provincia decessisset iniussu senatus, revocari, agique cum tribunis plebis ut de imperio eius abrogando ferrent ad populum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 272:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION