라틴어 문장 검색

senatum praetores per dies aliquot ab orto usque ad occidentem solem in curia retinent, consultantes quonam duce aut quibus copiis resisti victoribus Poenis posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 93:1)
Mancinus, postquam nec hostem desistere sequi nec vidit effugiendi esse, cohortatus suos in proelium rediit omni parte virium impar.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 184:1)
duobus ducibus unus resistas oportet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 486:2)
resistes autem, si adversus famam rumoresque hominum satis firmus steteris, si te neque collegae vana gloria neque tua falsa infamia moverit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 486:3)
impulsis deinde ac trepide referentibus pedem institere ac tenore uno per praeceps pavore fugientium agmen in mediam primum aciem inlati, postremo nullo resistente ad subsidia Afrorum pervenerunt, qui utrimque reductis alis constiterant, media, qua Galli Hispanique steterant, aliquantum prominente acie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 568:1)
nocte prope tota P. Sempronius Tuditanus non destitit monere, adhortari eos, dum paucitas hostium circa castra, dum quies ac silentium esset, dum nox inceptum tegere posset, se ducem sequerentur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 727:1)
itaque ubi senatum metus cepit, si propalam tenderent, resisti multitudini concitatae non posse, secunda simulando dilationem mali inveniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 173:1)
nam praeterquam quod nec praesidium nec ducem haberet quem relinqueret pro se, eos imperatores esse Romanos quibus vix aequis viribus resisti possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 349:1)
inde haud dubie terga data, ruuntque fugientes in castra adeo pavidi trepidique ut ne in portis quidem aut vallo quisquam restiterit, ac prope continenti agmine Romani insecuti novum de integro proelium inclusi hostium vallo ediderint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 192:2)
tanto inde favore ad suffragium ferendum in tribus discursum est ut tribuni repente incepto destiterint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 21:1)
itaque nequaquam resisti in portis potuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 583:2)
neque tam armati inrumpentibus Romanis resistebant, quam porta ballistis scorpionibusque instructa missilibus procul hostis arcebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 78:1)
nec discordia intestina coire eos in unum sinet, neque singuli nobis resistere poterunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 600:1)
Cornelii, ex quo in provinciam venerunt, nullo tempore destiterunt quae nobis secunda quaeque adversa hostibus nostris essent facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 569:2)
multa milia armanda esse ut duobus ducibus, duobus exercitibus Romanis resistatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 77:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION