라틴어 문장 검색

altera rationalis, haec inconcussas opiniones habet, in trepida est et indomita.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 27:4)
Non potest ergo quisquam beatus esse, qui huic se opinioni credidit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 5:3)
Cetera opinione bona sunt et nomen quidem habent commune cum veris, proprietas in illis boni non est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 17:1)
Hoc enim stultitiae proprium quis dixerit, ignave et contumaciter facere, quae faciat, et alio corpus inpellere, alio animum distrahique inter diversissimos motus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 32:1)
Si hanc opinionem receperis, aliquid bonum esse praeter honestum, nulla non virtus laborabit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 22:1)
Quaecumque autem opinio veritati repugnat, falsa est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 22:4)
Numquam autem vera tibi opinio talis videbitur, nisi animum adleves et te ipse interroges, si res exegerit, ut pro patria moriaris et salutem omnium civium tua redimas, an porrecturus sis cervicem non tantum patienter, sed etiam libenter.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 27:1)
Levis est dolor, si nihil illi opinio adiecerit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 13:2)
Omnia ex opinione suspensa sunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 13:8)
Ad opinionem dolemus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 13:10)
Numquid non opinio eius enituit?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 16:2)
Abstrahunt a recto divitiae, honores, potentia et cetera, quae opinione nostra cara sunt, pretio suo vilia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 28:6)
Quomodo opiniones totius aevi, quibus protinus infantia inbuitur, evincis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 23:3)
Etiamnunc curo opiniones viatorum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 5:3)
Contra totius generis humani opiniones mittenda vox erat:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION