라틴어 문장 검색

et status nosse atque ea, de quibus supra scripsimus, intueri supervacuum foret, nisi ad hanc perveniremus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 5:2)
infinita est enim comparatio, iucundiora, graviora, magis necessaria, honestiora, utiliora.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 185:2)
nam ut tela supervacua sunt nescienti, quid petat, sic argumenta, nisi provideris cui rei adhibenda sint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 203:3)
potentissimum autem est inter ea quae sunt huius generis, quod proprie vocamus exemplum, id est rei gestae aut ut gestae utilis ad persuadendum id quod intenderis commemoratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 226:1)
intuendum igitur est, totum simile sit an ex parte, ut aut omnia ex eo sumamus aut quae utilia sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 226:2)
etiam in iis, quae futura dicemus, utilis similium admonitio est, ut si quis dicens, Dionysium idcirco petere custodes salutis suae, ut eorum adiutus armis tyrannidem occupet, hoc referat exemplum, eadem ratione Pisistratum ad dominationem pervenisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 228:1)
neque enim, ut navis utilior nova quam vetus, sic amicitia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 246:4)
sed mihi supervacuum videbatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 280:3)
palam etiam contraria et supervacua et stulta reprehendere nullius est artis, ideoque nec rationes eorum nec exempla tradere necesse est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 304:1)
est tamen interim oratoris efficere, ut quid aut contrarium esse aut a causa diversum aut incredibile aut supervacuum aut nostrae potius causae videatur esse coniunctum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 305:1)
facit hoc Cicero supervacuum, quia ipse fateatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 306:2)
quod est utile, si erit incredibilis rei ordo et ipsa expositione fidem perditurus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 316:1)
illa magis vitiose dicuntur quam acute reprehenduntur, argumentum dubium pro necessario, controversum pro confesso, commune pluribus pro proprio, vulgare, supervacuum, constitutum contra fidem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 322:1)
alii diligentia lapsi verbis etiam omnibus respondendum putant, quod est et infinitum et supervacuum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 325:1)
itaque illae reprehensiones aut obscuritatis, qualis in Rullum est, aut infantiae in dicendo, qualis in Pisonem, aut inscitiae rerum verborumque et insulsitatis etiam, qualis in Antonium est, animo dantur et iustis odiis, suntque utiles ad conciliandum iis, quos invisos facere volueris, odium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 326:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION