라틴어 문장 검색

Quisquis dixit " vixi," cotidie ad lucrum surgit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 9:6)
" Tanto melior, surge et inspira et clivum istum uno, si potes, spiritu exsupera."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 4:6)
Dedit tibi illa, quae si non deserueris, par deo surges.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 9:4)
Non est admirationi una arbor, ubi in eandem altitudinem tota silva surrexit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 1:4)
videbis nihil in hoc mundo extingui, sed vicibus descendere ac surgere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 11:4)
Quemadmodum flamma surgit in rectum, iacere ac deprimi non potest, non magis quam quiescere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 39 3:1)
animus facit nobilem, cui ex quacumque condicione supra fortunam licet surgere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 5:8)
Dicerem, quid inpetus, si interquievisset, si ex intervallo surrexisset;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 46 2:3)
Itaque vis eius et magnitudo ultra non potest surgere, quando incrementum maximo non est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 8:4)
Semina in corporibus humanis divina dispersa sunt, quae si bonus cultor excipit, similia origini prodeunt et paria iis, ex quibus orta sunt, surgunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 16:4)
Non ulla laborum, O virgo, nova mi facies inopinave surgit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 33:3)
Philosophiae acceptum fero, quod surrexi, quod convalui.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 3:4)
Nemo me surrecturum putavit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 14:4)
Vidi villam extructam lapide quadrato, murum circumdatur, silvae, turres quoque in propugnaculum villae utrimque subrectas, cisternam aedificiis ac viridibus subditam, quae sufficere in usum vel exercitus posset, balneolum angustum, tenebricosum ex consuetudine antiqua;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 4:1)
Hi paulo tardius surgunt, sed cum tamquam a planta processerint, nihil habent in se abhorridum aut triste.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 19:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION