라틴어 문장 검색

Quid tergiversamur, Epicure, nec fatemur eam nos dicere voluptatem, quam tu idem, cum os perfricuisti, soles dicere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 41:1)
atque haec quidem his verbis, quivis ut intellegat, quam voluptatem norit Epicurus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 42:1)
qui si virtutes ebullire volent et sapientias, nihil aliud dicent nisi eam viam, qua efficiantur eae voluptates quas supra dixi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 42:5)
est enim confertus voluptatibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 44:2)
quamvis spernat voluptates eas quas modo laudavit, ego tamen meminero quod videatur ei summum bonum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 46:15)
non enim verbo solum posuit voluptatem, sed explanavit quid diceret:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 46:16)
modo enim ne suspicari quidem se quicquam bonum, nisi sensus quasi titillarentur voluptate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 47:4)
nunc autem summam voluptatem esse dolore carere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 47:5)
alterum peccatum, quod, cum in natura tria sint, unum gaudere, alterum dolere, tertium nec gaudere nec dolere, hic primum et tertium putat idem esse nec distinguit a non dolendo voluptatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 47:7)
omnia philosopho digna, sed cum voluptate pugnantia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 49:2)
non istam dicit voluptatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 49:3)
age, si voluptatem non intellegimus, ne dolorem quidem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 49:6)
mihi summum in animo bonum videtur, illi autem in corpore, mihi in virtute, illi in voluptate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 50:3)
itaque illius verae elegantisque philosophiae, quae ducta a Socrate in Peripateticis adhuc permansit et idem alio modo dicentibus Stoicis, cum Academici eorum controversias disceptarent, nulla fere sunt aut pauca admodum Latina monumenta sive propter magnitudinem rerum occupationemque hominum, sive etiam quod imperitis ea probari posse non arbitrabantur, cum interim illis silentibus C. Amafinius extitit dicens, cuius libris editis commota multitudo contulit se ad eam potissimum disciplinam, sive quod erat cognitu perfacilis, sive quod invitabantur inlecebris blandis voluptatis, sive etiam, quia nihil erat prolatum melius, illud quod erat tenebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 6:1)
sub metum autem subiecta sunt pigritia, pudor, terror, timor, pavor, exanimatio, conturbatio, formido, voluptati malivolentia laetans malo alieno, delectatio, iactatio et similia, lubidini ira, excandescentia, odium, inimicitia, discordia, indigentia, desiderium et cetera eius modi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 16:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION