라틴어 문장 검색

urguentes deinde alii alios secuti ubi evaserunt extra vallum, ut pandere aciem et exaequari cornibus hostium quibus circumibantur possent ita repente inruperunt ut sustinere impetum eorum Celtiberi nequirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 314:1)
itaque et firmiore id praesidio tutum equitum peditumque, ad hoc fossa triplici ac vallo munitum reliquit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 586:2)
cum quiessent, stationibus etiam intra vallum reductis, regii quoque in castra redeunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 623:1)
minus quingentos passus a vallo instruxerat Perseus suos circa tumulum quem Callinicum vocant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 630:1)
consul intra vallum peditum acie instructa et ipse equitatum omnem cum levi armatura emisit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 636:1)
pro vallo instructi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 637:1)
Eumenes rex Attalusque cum omni manu sua ab tergo inter postremam aciem ac vallum steterunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 639:2)
simulque in vallo, ad portas miles instructus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 708:3)
in urbe Romana duo aeditui nuntiarunt, alter in aede Fortunae anguem iubatum a compluribus visum esse, alter in aede Primigeniae Fortunae quae in colle est duo diversa prodigia, palmam in area enatam et sanguine interdiu pluvisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 145:3)
vallo campi quoque partem, ubi eques tenderet, amplectebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 64:2)
nam cum Olympi radices montis paulo plus quam mille passuum ad mare relinquant spatium, cuius dimidium loci occupat ostium late restagnans Baphyri amnis, partem planitiae aut Iovis templum aut oppidum tenet, reliquum perexiguum fossa modica valloque claudi poterat, et saxorum ad manum silvestrisque materiae tantum erat, ut vel murus obici turresque excitari potuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 80:1)
ibi in medio spectantibus utrimque ex vallo castrorum hinc rege, hinc consule cum suis legionibus pugnatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 448:1)
ita pedites equitibus cum levi armatura ante aciem hosti oppositis sine tumultu abducti, nec ante quam prima frons valli ac fossa perducta est, ex statione equites revocati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 473:1)
quam multi exercitus, quibus minus prospera pugnae fortuna fuit, intra vallum compulsi tempore suo, interdum momento post, eruptione facta victorem hostem pepulerunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 500:1)
patria altera militaris est haec sedes, vallumque pro moenibus et tentorium suum cuique militi domus ac penates sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 501:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION