라틴어 문장 검색

audies tum quidem etiam verba quaedam non trita Romae, sed haec mutari dediscique possunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 46장 3:5)
Quo magis expurgandus est sermo et adhibenda tamquam obrussa ratio, quae mutari non potest, nec utendum pravissima consuetudinis regula.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 74장 1:7)
Sed cum censerem remissione et moderatione vocis et commutato genere dicendi me et periculum vitare posse et temperatius dicere, ut consuetudinem dicendi mutarem, ea causa mihi in Asiam proficiscendi fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 6:2)
Ita recepi me biennio post non modo exercitatior sed prope mutatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 8:6)
Muta iam istam mentem, mihi crede, obliviscere caedis atque incendiorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 6:4)
Nunc si L. Catilina consiliis, laboribus, periculis meis circumclusus ac debilitatus subito pertimuerit, sententiam mutaverit, deseruerit suos, consilium belli faciendi abiecerit et ex hoc cursu sceleris ac belli iter ad fugam atque in exilium converterit, non ille a me spoliatus armis audaciae, non obstupefactus ac perterritus mea diligentia, non de spe conatuque depulsus sed indemnatus innocens in exilium eiectus a consule vi et minis esse dicetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 14:4)
fatum est conexio rerum per aeternitatem se invicem tenens, quae suo ordine et lege variatur, ita tamen, ut ipsa varietas habeat aeternitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 71:1)
Democritea dicit perpauca mutans, sed ita, ut ea, quae corrigere vult, mihi quidem depravare videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 23:5)
ita, quae mutat, ea corrumpit, quae sequitur sunt tota Democriti, atomi, inane, imagines, quae εἴδωλα nominant, quorum incursione non solum videamus, sed etiam cogitemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 27:1)
omnis autem privatione doloris putat Epicurus terminari summam voluptatem, ut postea variari voluptas distinguique possit, augeri amplificarique non possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 49:4)
Quid paulo ante, inquit, dixerim nonne meministi, cum omnis dolor detractus esset, variari, non augeri voluptatem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 12:15)
quorum fuit haec institutio, in qua animadvertas velim quid mutandum putes nec expectes, dum ad omnia dicam, quae a te dicta sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 5:2)
Ergo adhuc, quantum equidem intellego, causa non videtur fuisse mutandi nominis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 18:5)
pauca mutat vel plura sane;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 18:8)
quis enim ferre posset ita loquentem eum, qui se auctorem vitae graviter et sapienter agendae profiteretur, nomina rerum commutantem, cumque idem sentiret quod omnes, quibus rebus eandem vim tribueret, alia nomina inponentem, verba modo mutantem, de opinionibus nihil detrahentem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 30:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION