라틴어 문장 검색

crede mihi, nostrum si non mortale futurum est carmen, in ore frequens posteritatis eris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 614)
carmina testantur, quae, si tua nomina demas, Threicium iuvenem composuisse negem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 923)
neve sub hoc tractu vates foret unicus Orpheus, Bistonis ingenio terra superba tuo est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 924)
crede mihi, quotiens laudaris carmine nostro, qui legit has laudes, an mereare rogat, utque favere reor plures virtutibus istis, sic tua non paucae carpere facta volent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 126)
nec mihi suscense, totiens, si carmine nostro, quod facis, ut facias, teque imitere, rogo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 141)
tu mihi dictasti iuvenalia carmina primus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 310)
apposui senis te duce quinque pedes, nec me Maeonio consurgere carmine nec me dicere magnorum passus es acta ducum, forsitan exiguas, aliquas tamen, arcus et ignes ingenii vires comminuere mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 311)
namque ego dum canto tua regna tuaeque parentis in nullum mea mens grande vacavit opus, nec satis hoc fuerat, stulto quoque carmine feci, Artibus ut posses non rudis esse meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 312)
spectatum vates alii scripsere triumphum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 410)
sed loca, sed gentes formatae mille figuris nutrissent carmen proeliaque ipsa meum, et regum vultus, certissima pignora mentis, iuvissent aliqua forsitan illud opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 415)
adde quod assidue domini meditata querellas ad laetum carmen vix mea versa lyra est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 423)
dum venit huc rumor properataque carmina fiunt factaque eunt ad vos, annus abisse potest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 431)
vatum contra sua carmina ne quis dicta putet!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 435)
sint igitur vestro mea commendata favore carmina, non possum pro quibus ipse loqui, scripta placent a morte fere, quia laedere vivos livor et iniusto carpere dente solet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 439)
res quoque tanta fuit, quantae subsistere summo Aeneadum vati grande fuisset onus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 445)

SEARCH

MENU NAVIGATION