라틴어 문장 검색

triumphant uictoria fide obtenta, non uiribus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XX. 1:11)
Institutio uel forma castitatis hostibus nuntiatur, qui uictoriam quasi de inermi exercitu praesumentes, adsumta alacritate festinant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XX.9)
Cuius uerbis delectatus rex, promisit se, abrenuntiatis idolis, Christo seruiturum, si uitam sibi et uictoriam donaret pugnanti aduersus regem, a quo homicida ille, qui eum uulnerauerat, missus est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IX. 2:13)
Fecerunt omnes, ut iusserat, et sic incipiente diluculo in hostem progressi, iuxta meritum suae fidei uictoria potiti sunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. II.7)
significans nimirum, quod ibidem caeleste erigendum tropaeum, caelestis inchoanda uictoria, caelestia usque hodie forent miracula celebranda.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. II.11)
Tum rex Osuiu, iuxta quod Domino uouerat, pro conlata sibi uictoria gratias Deo referens dedit filiam suam Aelffledam, quae uixdum unius anni aetatem inpleuerat, perpetua ei uirginitate consecrandam;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIV. 1:12)
et Osuiu, pro adepta uictoria, possessiones et territoria Deo ad construenda monasteria dederit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIV.2)
auguror, uxoris fidos optabis amores:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 29)
duplicique victoria ovantem Romulum Hersilia coniunx precibus raptarum fatigata orat ut parentibus earum det veniam et in civitatem accipiat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 120:2)
accitus, sicut Romulus augurato urbe condenda regnum adeptus est, de se quoque deos consuli iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 196:1)
haud displicet res Tullo, quamquam cum indole animi spe victoriae ferocior erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 241:1)
ibi imperium fore unde victoria fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 244:2)
alterum intactum ferro corpus et geminata victoria ferocem in certamen tertium dabat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 263:2)
movet feroci iuveni animum conploratio sororis in victoria sua tantoque gaudio publico.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 270:1)
inter haec senex iuvenem amplexus, spolia Curiatiorum fixa eo loco qui nunc pila Horatia appellatur ostentans, huncine aiebat, quem modo decoratum ovantemque victoria incedentem vidistis, Quirites, eum sub furca vinctum inter verbera et cruciatus videre potestis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 277:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION