라틴어 문장 검색

sua in manu sitam rem Romanam, suis victoriis augeri rem publicam, in suum cognomentum adscisci imperatores.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 31장11)
tunc a veneratione Augusti orsus flexit ad victorias triumphosque Tiberii, praecipuis laudibus celebrans quae apud Germanias illis cum legionibus pulcherrima fecisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 34장11)
igitur Caesar arma classem socios demittere Rheno parat, si imperium detrectetur, bello certaturus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 45장5)
nam in pace causas et merita spectari, ubi bellum ingruat innocentis ac noxios iuxta cadere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 48장3)
et ne bellum mole una ingrueret Caecinam cum quadraginta cohortibus Romanis distrahendo hosti per Bructeros ad flumen Amisiam mittit, equitem Pedo praefectus finibus Frisiorum ducit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 60장3)
nocte demum reversae legiones, quamvis plus vulnerum, eadem ciborum egestas fatigaret, vim sanitatem copias, cuncta in victoria habuere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 68장9)
quorum laudato studio Germanicus, armis modo et equis ad bellum sumptis, propria pecunia militem iuvit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 71장4)
centesimam rerum venalium post bella civilia institutam deprecante populo edixit Tiberius militare aerarium eo subsidio niti;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 78장2)
sed ubi minitari Artabanus et parum subsidii in Armeniis, vel, si nostra vi defenderetur, bellum adversus Parthos sumendum erat, rector Syriae Creticus Silanus excitum custodia circumdat, manente luxu et regio nomine.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 4장6)
at ille, quanto acriora in eum studia militum et aversa patrui voluntas, celerandae victoriae intentior, tractare proeliorum vias et quae sibi tertium iam annum belligeranti saeva vel prospera evenissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 5장2)
insula Batavorum in quam convenirent praedicta, ob facilis adpulsus accipiendisque copiis et transmit- tendum ad bellum opportuna.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 6장8)
nec Arminius aut ceteri Germanorum proceres omittebant suos quisque testari, hos esse Romanos Variani exercitus fugacissimos qui ne bellum tolerarent, seditionem induerint;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 15장2)
Magna ea victoria neque cruenta nobis fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 18장1)
utrisque necessitas in loco, spes in virtute, salus ex victoria.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 20장13)
Sed fama classis amissae ut Germanos ad spem belli, ita Caesarem ad coercendum erexit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 25장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION