라틴어 문장 검색

templum Saluti extrueretur eo loci * * * ex quo Scaevinus ferrum prompserat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 74장3)
Interea senatus propinquo iam lustrali certamine, ut dedecus averteret, offert imperatori victoriam cantus adicitque facundiae coronam qua ludicra deformitas velaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 4장1)
numquam pro salute principis aut caelesti voce immolavisse;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 22장3)
pacem illi per orbem terrae, an victorias sine damno exercituum displicere?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 28장7)
nam si ad utilitatem vitae omnia consilia factaque nostra derigenda sunt, quid est tutius quam eam exercere artem, qua semper armatus praesidium amicis, opem alienis, salutem periclitantibus, invidis vero et inimicis metum et terrorem ultro feras, ipse securus et velut quadam perpetua potentia ac potestate munitus?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 5장 4:1)
victoria huius vel illius pro praeiudicio accipitur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 10장 6:2)
principes pro victoria pugnant, comites pro principe.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 14장 1:4)
servos condicionis huius per commercia tradunt, ut se quoque pudore victoriae exsolvant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 24장 4:5)
equestrium sane virium id proprium, cito parare victoriam, cito cedere:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 30장 3:4)
fert Britannia aurum et argentum et alia metalla, pretium victoriae.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 12장 6:1)
ac sparsos per castella milites consectati, expugnatis praesidiis ipsam coloniam invasere ut sedem servitutis, nec ullum in barbaris saevitiae genus omisit ira et victoria.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 1:2)
Trebellius, fuga ac latebris vitata exercitus ira, indecorus atque humilis precario mox praefuit, ac velut pacta exercitus licentia, ducis salute, seditio sine sanguine stetit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 5:1)
magnamque Brigantum partem aut victoria amplexus est aut bello.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 17장 2:3)
nec Agricola prosperitate rerum in vanitatem usus, expeditionem aut victoriam vocabat victos continuisse;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 18장 7:1)
et nonanis rediit animus, ac securi pro salute de gloria certabant.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 26장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION