라틴어 문장 검색

qui, postquam Romam adierat, non diu vivens, ibi defunctus est, et in Schola Saxonum in ecclesia Sanctae Mariae honorifice sepultus, adventum Domini et primam cum iustis resurrectionem expectat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 46 49:3)
Nihil enim habebat quo uteretur, nisi quod a paganis et etiam a Christianis, qui se paganorum subdiderant dominio, frequentibus irruptionibus aut clam aut etiam palam subtraheret.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 53 56:2)
Eodem anno frater Inwari et Healfdene cum viginti et tribus navibus de Demetica regione, in qua hyemaverat, post multas ibi Christianorum strages factas, ad Domnaniam enavigavit, et ibi a ministris regis cum mille et ducentis infelici exitu perperam agens occisus est ante arcem Cynuit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 54 57:1)
Nam Christiani, antequam talem penuriam omnino subire paterentur, divinitus instigati, multo melius iudicantes aut mortem aut victoriam mereri, diluculo super paganos ex improviso irrumpunt, et a primo tempore hostes hostiliter cum rege suo maxima ex parte, paucis ad naves per fugam elapsis, prosternunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 54 57:5)
In quibus duobus bellis Christiani, divina opitulante misericordia, victoriam habuere.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 69 72:3)
Sed quodam tempore, divino nutu, antea, cum Cornubiam venandi causa adiret, et ad quandam ecclesiam orandi causa divertisset, in qua Sanctus Gueriir requiescit, suatim utens -- erat enim sedulus sanctorum locorum visitator etiam ab infantia, orandi et eleemosynam dandi gratia -- diu in oratione tacita prostratus, ita Domini misericordiam deprecabatur, quatenus omnipotens Deus pro sua immensa clementia stimulos praesentis et infestantis infirmitatis aliqua qualicunque leviori infirmitate mutaret, ea tamen condicione, ut corporaliter exterius illa infirmitas non appareret, ne inutilis et despectus esset.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 74 77:8)
Nam, ut de benevola mentis suae devotione Deo succinctim ac breviter, quamvis praeposterato ordine, loquar, cum in primaevo iuventutis suae flore, antequam propriam coniugem duceret, mentem suam propriam in Dei mandatis stabilire vellet, et se a carnali desiderio abstinere non posse cerneret, offensam Dei incurrere, si aliquid contrarium voluntati illius perageret, saepissime, galli cantu et matutinis horis clam consurgens, ecclesias et reliquias sanctorum orandi causa visitabat;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 74 77:11)
Divina quoque ministeria et missam scilicet cotidie audire, psalmos quosdam et orationes et horas diurnas et nocturnas celebrare, et ecclesias nocturno tempore, ut diximus, orandi causa clam a suis adire solebat et frequentabat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 76 79:2)
At tunc Deus quaedam solatia regiae benevolentiae, tam benevolam et iustissimam querelam illius diutius non ferens, veluti quaedam luminaria, transmisit Werfrithum, scilicet Wigernensis ecclesiae episcopum, in divina scilicet scriptura bene eruditum, qui, imperio regis, libros Dialogorum Gregorii papae et Petri sui discipuli de Latinitate primus in Saxonicam linguam, aliquando sensum ex sensu ponens, elucabratim et elegantissime interpretatus est;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 77 80:1)
deinde Plegmundum, Mercium genere, Dorobernensis ecclesiae archiepiscopum, venerabilem scilicet virum, sapientia praeditum;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 77 80:2)
'Memento mei, cum veneris in regnum tuum, Christe,' qui Christianae fidei rudimenta in gabulo primitus inchoavit discere.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 89 92:3)
Nam duos eiusdem gentis Gallicae servulos praemio conductos ita fraudulenter docuerunt, ut nocturno tempore, cum omnes delectabili corporis quiete graviter dormirent, patefactam armati intrarent ecclesiam;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 96 101:2)
Cumque solus solito orandi causa ecclesiam latenter intraret, et ante sanctum altare flexis ad terram genubus se inclinaret, hostiliter irruentes in eum, tunc eum ibidem occiderent.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 96 101:4)
Omni itaque mala doctrina a malis doctoribus malis auditoribus elucubratim exposita et condicta, nocte adveniente atque suppetenti, et impunitate promissa, latrunculi duo armati in ecclesia concluserunt, adventum abbatis praestolantes.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 97 102:1)
Cumque media nocte Iohannes solito furtim, nemine sciente, orandi gratia ecclesiam intrasset et flexis genibus ante altare incurvaret, tunc duo illi latrunculi ex improviso dispoliatis gladiis in eum irrumpunt et crudelibus afficiunt vulneribus.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 97 102:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION