라틴어 문장 검색

Erat enim cum institutus optime tum etiam perfecte planeque eruditus, ineratque et ingenium satis acre et orationis non inelegans copia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 81장 2:5)
sin autem acutum prudens et idem sincerum et solidum et exsiccatum genus orationis probant nec illo graviore ornatu oratorio utuntur et hoc proprium esse Atticorum volunt, recte laudant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 84장 3:1)
Reliquos frequenter audiens acerrimo studio tenebar cottidieque et scribens et legens et commentans oratoriis tantum exercitationibus contentus non eram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 89장 2:8)
quorum alter remissus et lenis et propriis verbis comprendens solute et facile sententiam, alter ornatus, acer et non talis qualem tu eum, Brute, iam deflorescentem cognovisti, sed verborum et actionis genere commotior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 92장 1:2)
Acrem enim oratorem, et incensum et agentern et canorum concursus hominum forique strepitus desiderat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 92장 1:6)
quodque exercitationem studiumque dimiserat, quod in eo fuerat acerrimum, concinnitas illa crebritasque sententiarum pristina manebat, sed ea vestitu illo orationis quo consuerat ornata non erat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 327장5)
Fuit, fuit ista quondam in hac re publica virtus, ut viri fortes acrioribus suppliciis civem perniciosum quam acerbissimum hostem coercerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 3:4)
iam intelleges multo me vigilare acrius ad salutem quam te ad perniciem rei publicae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 8:5)
Hosce ego non tam milites acris quam infitiatores lentos esse arbitror.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 21:3)
Principio, ut Catilina paucis ante diebus erupit ex urbe, cum sceleris sui socios huiusce nefarii belli acerrimos duces Romae reliquisset, semper vigilavi et providi, Quirites, quem ad modum in tantis et tam absconditis insidiis salvi esse possemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 3:2)
Dictae sunt a principibus acerrimae ac fortissimae sententiae, quas senatus sine ulla varietate est secutus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 13:4)
Hunc ego hominem tam acrem, tam audacem, tam paratum, tam callidum, tam in scelere vigilantem, tam in perditis rebus diligentem nisi ex domesticis insidiis in castrense latrocinium compulissem – dicam id quod sentio, Quirites – non facile hanc tantam molem mali a cervicibus vestris depulissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 17:1)
Nunc vero fatemur, acuti hebetesne, valentes inbecilline simus, non esse id in nobis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 15:4)
Stilponem, Megaricum philosophum, acutum sane hominem et probatum temporibus illis accepimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 16:1)
an, partus ancillae sitne in fructu habendus, disseretur inter principes civitatis, P. Scaevolam M'. que Manilium, ab iisque M. Brutus dissentiet - quod et acutum genus est et ad usus civium non inutile, nosque ea scripta reliquaque eiusdem generis et legimus libenter et legemus - , haec, quae vitam omnem continent, neglegentur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION