라틴어 문장 검색

denique cum parvulum verberibus coegeris, quid iuveni facias, cui nec adhiberi potest hic metus et maiora discenda sunt?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 114:2)
sed veterum quoque Romanorum epulis fides ac tibias adhibere moris fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 351:1)
aut non compositio et sonus in oratione quoque varie pro rerum modo adhibetur sicut in musice.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 354:2)
et Chrysippus etiam nutricum illi, quae adhibetur infantibus, adlectationi suum quoddam carmen assignat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 363:2)
ideoque maior adhibenda tum cura est, ut et teneriores annos ab iniuria sanctitas docentis custodiat et ferociores a licentia gravitas deterreat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 18:2)
quod etiam rusticis notum est, qui frondibus teneris non putant adhibendam esse falcem, quia reformidare ferrum videntur et nondum cicatricem pati posse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 55:1)
narrationes stilo componi quanta maxima possit adhibita diligentia volo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 59:2)
et hercule praelectio, quae in hoc adhibetur, ut facile atque distincte pueri scripta oculis sequantur, etiam illa, quae vim cuiusque verbi, si quod minus usitatum incidat, docet, multum infra rhetoris officium existimanda est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 91:1)
probationes adhibere causae, de qua nemo sit pronuntiaturus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 156:4)
nam et in iis actionibus, quae in aliqua sine dubio veritate versantur, sed sunt ad popularem aptatae delectationem, quales legimus panegyricos, totumque hoc demonstrativum genus, permittitur adhibere plus omnemque artem, quae latere in iudiciis debet, non confiteri modo sed ostentare etiam hominibus in hoc advocatis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 159:1)
quin etiam in cogitando, nulla ratione adhibita aut tectum intuentes magnum aliquid, quod ultro se offerat, pluribus diebus expectant, aut murmure incerto velut classico instincti concitatissimum corporis motum non enuntiandis sed quaerendis verbis accommodant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 168:1)
qui vero non omnia subiiciebant oratori, sollicitius ac verbosius, ut necesse erat, adhibuerunt discrimina;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 228:1)
et tum maxime scribere litigatoribus, quae illi pro se ipsi dicerent, erat moris, atque ita iuri, quo non licebat pro altero agere, fraus adhibebatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 239:4)
sin et audientium mobiles animi et tot malis obnoxia veritas, arte pugnandum est et adhibenda quae prosunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 297:1)
atqui opus erat ratione architectorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 351:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION