라틴어 문장 검색

" Huc et illud accedat, ut perfecta virtus sit, aequalitas ac tenor vitae per omnia consonans sibi, quod non potest esse, nisi rerum scientia contingit et ars, per quam humana ac divina noscantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 8:2)
Perfectum, absolutum, quem malum facere nulla vis, nulla necessitas possit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 34 3:8)
Istud sapienti perfecto contingit, aliquatenus et proficienti provectoque.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 35 4:6)
Hos disponat, ut quam tranquillissimus ille animus ad perfectum veniat, qui nec ablatum sibi quicquam sentit nec adiectum, sed in eodem habitu est, quomodocumque res cedunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 6:2)
Animus et ratio in animo perfecta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 8:3)
Dociles natura nos edidit et 12 rationem dedit inperfectam, sed quae perfici posset.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 11:7)
Non de me nunc tecum loquor, qui multum ab homine tolerabili, nedum a perfecto absum, sed de illo, in quem fortuna ius perdidit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 3:3)
Quid accedere perfecto potest ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 9:4)
Nihil, aut perfectum non erat, cui accessit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 9:5)
Quemadmodum serenitas caeli non recipit maiorem adhuc claritatem in sincerissimum nitorem repurgata, sic hominis corpus animumque curantis et bonum suum ex utroque nectentis perfectus est status et summam voti sui invenit, si nec aestus animo est nec dolor corpori.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 46:1)
Unam quamlibet rem vix ad perfectum perducit adsidua vigilia et intentio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 5:2)
Academici veteres beatum quidem esse etiam inter hos cruciatus fatentur, sed non ad perfectum nec ad plenum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 18:1)
cum vero perfectum est, inmota illa stabilitas est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 27:7)
Itaque inchoatus et ad summa procedens cultorque virtutis, etiam si adpropinquat perfecto bono, sed ei nondum summam manum inposuit, ibit interim cessim et remittet aliquid ex intentione mentis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 28:1)
Itaque qui plurimum profecere, extra morbos sunt, adfectus adhuc sentiunt perfecto proximi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION