라틴어 문장 검색

Interim dic mihi, si tibi ostendere aliquem pro salute domini sui sine respectu sui dimicantem et confossum vulneribus reliquias tamen sanguinis ab ipsis vitalibus fundentem et, ut ille effugiendi tempus habeat, moram sua morte quaerentem, hunc tu negabis beneficium dedisse, quia servus est ?
(세네카, 행복론, Liber III 85:2)
Si tibi ostendero aliquem, ut secreta domini prodat, nulla tyranni pollicitatione corruptum, nullis territum minis, nullis cruciatibus victum avertisse, quantum potuerit, suspiciones quaerentis et impendisse spiritum fidei, hunc tu negabis beneficium domino dedisse, quia servus est ?
(세네카, 행복론, Liber III 86:1)
Vide, ne eo maius sit, quo rarius est exemplum virtutis in servis, eoque gratius, quod, cum fere invisa imperia sint et omnis necessitas gravis, commune servitutis odium in aliquo domini caritas vicit.
(세네카, 행복론, Liber III 87:1)
Ita non ideo beneficium non est, quia a servo profectum est, sed ideo maius, quia de- terrere ab illo ne servitus quidem potuit.
(세네카, 행복론, Liber III 87:2)
nec enim aut nos omnia iubere possumus aut in omnia servi parere coguntur ;
(세네카, 행복론, Liber III 90:5)
in iis servus materiam beneficii habet.
(세네카, 행복론, Liber III 92:2)
Quam diu praestatur, quod a servo exigi solet, ministerium est ;
(세네카, 행복론, Liber III 92:3)
ubi plus, quam quod servo necesse est, beneficium est ;
(세네카, 행복론, Liber III 92:4)
Est aliquid, quod dominus prae- stare servo debeat, ut cibaria, ut vestiarium ;
(세네카, 행복론, Liber III 93:1)
Idem e contrario fit in persona servi.
(세네카, 행복론, Liber III 93:5)
Servus, ut placet Chrysippo, perpetuus mercennarius est.
(세네카, 행복론, Liber III 95:1)
Beneficium dominus a servo accipit ?
(세네카, 행복론, Liber III 97:5)
ne a servo acceperis, in tua potestate est.
(세네카, 행복론, Liber III 98:4)
Si quis hunc servum vocat, et illum convivam vocabit.
(세네카, 행복론, Liber III 111:4)
Quicumque hoc audierit exemplum, necesse est Caesarem laudet, sed cum servum ante laudaverit.
(세네카, 행복론, Liber III 116:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION