라틴어 문장 검색

Apud nos vero si esset praesto quispiam qui de facto naturae ad interrogata responderet, paucorum annorum esset inventio causarum et scientiarum omnium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 271:6)
Itaque verisimile putabit quispiam etiam nos, post tantum motum et molitionem, deventuros tandem ad aliquam ex illis philosophiis quae apud antiquos valuerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 311:3)
Formam enim inquirendi et inveniendi apud antiquos et ipsi profitemur, et scripta eorum prae se ferunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 311:9)
et mos excitandi ignis apud Indos occidentales fuerit per attritionem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 54:3)
Similiter vapori fervido subjungitur negativa naturae ipsius vaporis, qualis apud nos invenitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 102:1)
Neque enim invenitur apud nos aer calidus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 104:2)
Subjungitur negativa tempestatum frigidarum magis quam pro ratione temporis anni, quae eveniunt apud nos flante Euro et Borea;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 106:1)
Nihil enim reperitur apud nos sive tangibile sive spiritale, quod admotum igni non excipiat calorem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 112:2)
Nullum enim invenitur apud nos corpus tangibile, quod non ex attritione manifesto calescat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 116:2)
Atque apud orientales traditur inveniri textile quoddam tenue et molle, factum ex avium plumagine, quod vi innata butyrum solvat et liquefaciat in ipso leviter involutum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 145:6)
exempli gratia, Jovem magis apud nos calefacere, cum positus sit sub Cancro aut Leone quam sub Capricorno aut Aquario.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 156:2)
38. Facillime omnium corporum apud nos et excipit et remittit calorem aer;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 178:1)
id quod demonstrat omnem calorem apud nos esse corpori tangibili quodammodo adversum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 181:2)
quia non habemus hic apud nos in superficie terrae aliquid quod sit impense frigidum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 244:3)
Etiam S litera apud grammaticos, habetur pro monodica;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 296:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION