라틴어 문장 검색

propter quod fuerunt, qui exempla et has auctoritates inartificialium probationum esse arbitrarentur, quod ea non inveniret orator, sed acciperet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 263:2)
nam ut illi robur ac lacertos barbamque ante omnia et alia, quae natura proprie maribus dedit, parum existimant decora, quaeque fortia, si liceret, forent ut dura molliunt, ita nos habitum ipsum orationis virilem et illam vim stricte robusteque dicendi tenera quadam elocutionis cute operimus et, dum levia sint ac nitida, quantum valeant, nihil interesse arbitramur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 282:1)
et est nescio quis de iis, quos amicos nobis arbitramur, qui nostra consilia ad adversarium deferat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 335:4)
illud vero insidiantis, quo me validius cruciaret, fortunae fuit, ut ille mihi blandissimus me suis nutricibus, me aviae educanti, me omnibus, qui sollicitare illas aetates solent, anteferret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 9:1)
pauca tamen exempli gratia ponam, quibus manifestius appareat quid sit, quod demonstrari posse praeceptis non arbitror.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 250:2)
de inventione, ut arbitror, satis dictum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 2:1)
quod neminem ignorare arbitror.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 90:2)
tractatus omnes qualitatis aut coniecturae, de quibus satis dictum arbitror.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 228:2)
aut enim difficultate institutionis tam numerosae atque perplexae deterreri solent, aut eo tempore, quo praecipue alenda ingenia atque indulgentia quadam enutrienda sunt, asperiorum tractatu rerum atteruntur, aut, si haec sola didicerunt, satis se ad eloquentiam instructos arbitrantur, aut quasi ad certas quasdam dicendi leges adligati conatum omnem reformidant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 4:1)
ideoque mihi et de generibus earum et de usu arbitror pauca dicenda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 185:3)
non enim Charybdin tam neque Scyllam quam istum eodem freto fuisse arbitror.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 291:2)
Cicero quidem omnia orationis lumina in hunc locum congerit, mediam quandam, ut arbitror, secutus viam:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 26:3)
quibus , qui omnia sacrificia nosset, facile ab se deos placari posse arbitrabatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 142:4)
quod mirum minus est, quia in natura verborum est et quae facimus patiendi modo saepe dicere, ut arbitror, suspicor, et contra faciendi quae patimur, ut vapulo;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 161:1)
haec arbitror, ut brevi, de ordine fuisse dicenda;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 289:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION