라틴어 문장 검색

mox infensus praetorianis 'vos' inquit, 'nisi vincitis, pagani, quis alius imperator, quae castra alia excipient?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 24장7)
munire castra, id quoque propinquis hostibus formidolosum, ne dispersos et opus molientis subita eruptione turbarent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 26장6)
et dux Antonius cum delectis auxiliaribus eodem incubuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 29장2)
completur caede quantum inter castra murosque vacui fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 29장8)
primores castrorum nomen atque imagines Vitellii amoliuntur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 31장5)
iamque castra legionum excindere parabant, ni Mucianus sextam legionem opposuisset, Cremonensis victoriae gnarus, ac ne externa moles utrimque ingrueret, si Dacus Germanusque diversi inrupissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 46장6)
postremo taedio castrorum et audita defectione Misenensis classis Romam revertit, recentissimum quodque vulnus pavens, summi discriminis incuriosus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 56장4)
ut conlata utrimque castra, haud magna cunctatione Iuliano in partis Vespasiani transgresso, Tarracinam occupavere, moenibus situque magis quam ipsorum ingenio tutam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 57장7)
et locus ipse castrorum placebat, late prospectans, tuto copiarum adgestu, florentissimis pone tergum municipiis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 60장2)
quidam in castra refugi cuncta formidine implebant, augendo rumoribus virtutem copiasque hostium, quo amissi praesidii dedecus lenirent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 61장6)
Isdem diebus L. Vitellius positis apud Feroniam castris excidio Tarracinae imminebat, clausis illic gladiatoribus remigibusque, qui non egredi moenia neque periculum in aperto audebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 76장1)
Plurimum molis in obpugnatione castrorum fuit, quae acerrimus quisque ut novissimam spem retinebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 84장1)
proprium esse militis decus in castris:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 84장4)
capta igitur ac direpta castra.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 15장11)
ubi expugnata castra, deletas cohortis, pulsum Batavorum insula Romanum nomen trepidi nuntii adferebant, Munium Lupercum legatum (is duarum legionum hibernis praeerat) egredi adversus hostem iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 18장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION