라틴어 문장 검색

extemplo, qua duobus locis vada nudabat amnis, dextra parte Calpurnius, laeva Quinctius exercitus traduxerunt quieto hoste, dum miratur subitum adventum consultatque, qui tumultum inicere trepidantibus in ipso transitu amnis potuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 349:2)
iamque super ripas utroque exstantior ibat aggere, iam medium modo qui superaverat amnem Hippomedon intactus aquis umerosque manusque, miratur crevisse vadum seseque minorem, hinc atque hinc tumidi fluctus animosaque surgit tempestas instar pelagi, cum Pliadas haurit aut nigrum trepidis impingit Oriona nautis, non secus aequoreo iactat Teumesius amnis Hippomedonta salo, semperque umbone sinistro tollitur et clipeum nigrante supervenit aestu spumeus adsultans, fractaque refunditur unda et cumulo maiore redit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권208)
est antiquus ager tusco mihi proximus amni hoc loco Donatus erravit dicens, agrum quem Latinus donare disponit, esse in Campania iuxta Vfentem fluvium, quod etiam Clanarius ait, cuius terras vicinas Tusci aliquando tenuerunt, ut inde dictum sit 'Tusco mihi proximus amni'. agit etiam hoc argumento, quod illic est locus qui hodieque pinetum vocatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3161)
Nos autem dicimus quod in his terris amnes sunt duo perpetui, quos ipsi transivimus, Diabas et Adiabas, iunctis navalibus pontibus, ideoque intellegi Adiabenam cognominatam ut a fluminibus maximis Aegyptos, Homero auctore, et India et Euphratensis ante hoc Commagena, itidemque Hiberia ex Hibero (nunc Hispania) et a Baeti amne insigni provincia Baetica.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION