라틴어 문장 검색

Id autem uitium, quod ozena Graece uocatur, si medicamentis non cederet, quemadmodum manu curandum esset, apud magnos chirurgos non repperi.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 11장 1:1)
Vbi in primis dentes nonnumquam mouentur, modo propter radicum inbecillitatem, modo propter gingiuarum arescentium uitium.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 1:2)
Si uero dens dolores mouet eximique eum, quia medicamenta nihil adiuuant, placuerit, circumradi debet, ut gingiuae ab eo resoluantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 1:6)
Eaque facienda, donec bene moueatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 2:1)
nam dens haerens cum summo periculo euellitur, ac nonnumquam maxilla loco mouetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 2:2)
Sed inponendum calidum ex farina et fico cataplasma est, donec ibi pus moueatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 4:4)
Sub lingua quoque interdum aliquid abscedit, quod fere consistit in tunica doloresque magnos mouet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 11:1)
linamentisque id curandum est et ceteris pus mouentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 13장 2:7)
at spiritus pressus cedit, sed protinus redit, resupinato quoque corpore tumorem in eadem figura tenet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 4:2)
Commodissimum est autem resupinato corpore experiri manu, qua parte is tumor maxime cedat, quia necesse est ea parte rupta membrana sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 17장 2:3)
Venae quoque in scroto inflantur, est, si digito pressimus, cedit umor circumfluensque id, quod non premitur, attollit et tamquam in uitro cornuue per scrotum apparet, estque, quantum in ipso est, sine dolore.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 8:1)
Sed non a summa inguinis plaga uerum infra paulum ea abscidenda, ne laesa abdominis membrana inflammationes moueat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 4:2)
cetera eadem, quae, ubi pus moueri debet, adhibenda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 5:7)
Neque dubium est, quodcumque inditum est, si magna inflammatio est, quin ea, quae pus mouent, inponenda sint.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 11:1)
subter a summa ora cutis inciditur recta linea usque ad frenum, atque ita superius tergus relaxatum cedere retro potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION