라틴어 문장 검색

cernis ut ignavum corrumpant otia corpus, ut capiant vitium, ni moveantur, aquae, et mihi siquis erat ducendi carminis usus, deficit estque minor factus inerte situ.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 53)
cum relego, scripsisse pudet, quia plurima cerno me quoque, qui feci, iudice digna lini.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 59)
cerne quid Aeacides post mortem praestet amico:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 315)
hunc ego eum spectem, videor mihi cernere Romam;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 811)
hac ubi perveni nulli cernendus in urbem, saepe loquor tecum, saepe loquente fruor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 516)
respicio, nec erat corpus, quod cernere possem, verba tamen sunt haec aure recepta mea:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 45)
cernere iam videor rumpi paene atria turba, et populum laedi deficiente loco, templaque Tarpeiae primum tibi sedis adiri, et fieri faciles in tua vota deos, colla boves niveos certae praebere securi, quos aluit campis herba Falisca suis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 411)
me miserum, turba quod non ego cernar in illa, nec poterunt istis lumina nostra frui!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 415)
quae tibi tam tenui cura limantur, ut omnes istius ingenium corporis esse negent, at si quem laedi Fortuna cernis iniqua, mollior est animo femina nulla tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 620)
tu modo per superos, quorum certissimus ille est, quo tuus assidue principe crevit honor, effice constanti profugum pietate tuendo, ne sperata meam deserat aura ratem, quid mandem, quaeris?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1214)
cernis, odoratis ut luceat ignibus aether, et sonet accensis spica Cilissa focis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권40)
"et mihi, ne flexu cervicis tempora perdam, cernere non moto corpore bina licet."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권72)
"at postquam fortuna loci caput extulit huius, et tetigit summos vertice Roma deos, creverunt et opes et opum furiosa cupido, et, cum possideant plurima, plura petunt, quaerere, ut absumant, absumpta requirere certant, atque ipsae vitiis sunt alimenta vices."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권118)
nunc quoque, se supra ne quid nisi sidera cernat, exiguum templi tecta foramen habent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권417)
sed erat reverentia foeno, quantam nunc aquilas cernis habere tuas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권66)

SEARCH

MENU NAVIGATION