라틴어 문장 검색

ius iurandum perinde aestimandum quam si Iovem fefellisset:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 73장7)
non femina illic, ut apud Delphos, sed certis e familiis et ferme Mileto accitus sacerdos numerum modo consultantium et nomina audit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 54장6)
nec tamen Caesar placitas semel artes mutavit, sed defuncto Pandusa, quem sibi infensum Rhescuporis arguebat, Pomponium Flaccum, veterem stipendiis et arta cum rege amicitia eoque accommodatiorem ad fallendum, ob id maxime Moesiae praefecit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 66장4)
sed hunc mitem erga amicos, modicum voluptatum, uno matrimonio, certis liberis egisse, neque minus proeliatorem, etiam si temeritas afuerit praepeditusque sit perculsas tot victoriis Germanias servitio premere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 73장4)
ceteri cederent Italia nisi certam ante diem profanos ritus exuissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 85장7)
haud fallebat Tiberium moles cognitionis quaque ipse fama distraheretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 10장8)
Haec vulgo iactata super id quod nullo auctore certo firmantur prompte refutaveris.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 11장1)
id perniciabile reo et Caesar truci vultu defensionem accipiens, quam Cremutius relinquendae vitae certus in hunc modum exorsus est:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 34장3)
'falleris enim, Seiane, si te mansurum in eodem ordine putas, et Liviam, quae G. Caesari, mox Druso nupta fuerit, ea mente acturam ut cum equite Romano senescat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 40장9)
neque diu fefellit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 45장4)
Inter quae diu meditato prolatoque saepius consilio tandem Caesar in Campaniam, specie dedicandi templa apud Capuam Iovi, apud Nolam Augusto, sed certus procul urbe degere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 57장1)
ac tamen electionem vitae nobis relinquunt, quam ubi elegeris, certum imminentium ordinem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 22장5)
perinde se quam Tiberium falli potuisse, neque errorem eundem illi sine fraude, aliis exitio habendum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 30장5)
quidam callidius interpretabantur initia conatus secunda neque diuturna, quia eorum quae terra caelove portenderentur certior fides, fluminum instabilis natura simul ostenderet omina raperetque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 37장3)
neque fefellit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 50장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION