라틴어 문장 검색

Atheniensium tyrannum, memoriae proditur, cum multa in crudelitatem eius ebrius conviva dixisset nec deessent qui vellent manus ei commodare, et alius hinc alius illinc faces subderent, placido animo tulisse et hoc irritantibus respondisse, non magis illi se suscensere quam si quis obligatis oculis in se incurrisset.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 70:1)
Atqui ille intuendus est, voluerit an inciderit, coactus sit an deceptus, odium secutus sit an praemium, sibi morem gesserit an manum alteri commodaverit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 73:4)
Sed ubi lectio fortior erexit animum et aculeos subdiderunt exempla nobilia, prosilire libet in forum, commodare alteri vocem, alteri operam, etiam si nihil profuturam, tamen conaturam prodesse, alicuius coercere in foro superbiam male secundis rebus elati.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 13:1)
Nec habet, ubi illam timeat, quia non mancipia tantum possessionesque et dignitatem, sed corpus quoque suum et oculos et manum et quicquid cariorem vitam facit viro seque ipsum inter precaria numerat vivitque ut commodatus sibi et reposcentibus sine tristitia redditurus.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 97:4)
subinde nanctus eum in ius ad praetorem uoco et cum quantum uolebam iocorum conuitiorumque effudissem, postulaui ut praetor nomen eius reciperet lege inscripti maleficii.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 17:3)
Deinde ad alterum praetorem eduxi et ingrati postulaui.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 17:5)
Raptor postulat, ut rapta educatur.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, pater raptam continens.2)
Quis est iste qui supra flentem patrem censuram lugendi postulat?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, pater a sepulchris a luxurioso raptus.13)
Vterque quod alteri deerat commodauimus:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, armis sepulchri victor.9)
tunc eiusmodi utendum coloribus, ubi uerendum est ne uideamur rem duram postulare, ubi contra honestam personam promissione iudex molliore fallendus est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Patronus operas remissas repetens.40)
Non iniquum postulo:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Domus cum arboee exusta.28)
Iam Fidian commodare non possum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Phidias amissis manibus.6)
Commodauimus qui facere posset deos, recepimus qui ne adorare quidem possit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Phidias amissis manibus.15)
Manus commodauimus, manus reposcimus.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Phidias amissis manibus.21)
confiteor, si possumus commodare.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Phidias amissis manibus.25)

SEARCH

MENU NAVIGATION