라틴어 문장 검색

cumque artium aliud eius modi genus sit ut tantum modo animo rem cernat, aliud ut moliatur aliquid et faciat, quo modo aut geometres cernere ea potest quae aut nulla sunt aut internosci a falsis non possunt, aut is qui fidibus utitur explere numeros et conficere versus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 30:7)
omnes apud hunc ornati elaboratique sunt versus, multo apud alterum neglegentius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 11장 1:4)
numero maxime videbantur antea et versu, nunc apud oratores iam ipse numerus increbruit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 20장 1:5)
quicquid est enim quod sub aurium mensuram aliquam cadit, etiam si abest a versu - nam id quidem orationis est vitium - numerus vocatur, qui Graece ῥυθμο`σ dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 20장 2:1)
Itaque video visum esse non nullis Platonis et Democriti locutionem, etsi absit a versu, tamen quod incitatius feratur et clarissimis verborum luminibus utatur, potius poema putandum quam comicorum poetarum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 20장 2:2)
Nec tamen id est poetae maximum, etsi est eo laudabilior quod virtutes oratoris persequitur, cum versu sit astrictior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 20장 2:4)
histriones eos vidimus quibus nihil posset in suo genere esse praestantius, qui non solum in dissimillimis personis satis faciebant, cum tamen in suis versarentur, sed et comoedum in tragoediis et tragoedum in comoediis admodum placere vidimus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 31장 1:4)
aut cum gradatim sursum versus reditur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 39장 2:5)
Me autem sive pervulgatissimus ille versus, qui vetat artem pudere proloqui quam factites, dissimulare non sinit qui delecter, sive tuum studium a me hoc volumen expressit, tamen eis quos aliquid reprehensuros suspicabar respondendum fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 43장 1:6)
Indicant orationes illae ipsae horridulae Catonis, indicant omnes poetae praeter eos qui, ut versum facerent, saepe hiabant, ut Naevius:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 45장 1:4)
Ita non erat ea offensio in versibus quam nunc fugiunt poetae novi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 48장 3:2)
locorum splendidis nominibus inluminatus est versus, sed proximus inquinatus insuavissima littera:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 49장 1:5)
quod fit item in contrariis referendis, ut illa sunt quibus non modo numerosa oratio sed etiam versus efficitur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 49장 4:1)
eam quam nihil accusas damnas - condemnas dixisset qui versum effugere vellet - , bene quam meritam esse autumas dicis male merere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 49장 4:2)
versum efficit ipsa relatio contrariorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 49장 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION