라틴어 문장 검색

siquidem aculeo velut potentissimo telo pars armata posterior domicilium Martis est, priorem vero partem, cui Ζυγὸς apud Graecos nomen est, nos Libram vocamus, Venus accepit, quae velut iugo concordi iungit matrimonia amicitiasque conponit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 11:3)
Nam quia primus nuptiarum dies verecundiae datur, postridie autem nuptam in domo viri dominium incipere oportet adipisci et rem facere divinam, omnes autem postriduani dies seu post Kalendas sive post Nonas Idusve ex aequo atri sunt, ideo et Nonas inhabiles nuptiis esse dixerunt, ne nupta aut postero die libertatem auspicaretur uxoriam aut atro immolaret quo nefas est sacra celebrari.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 22:4)
Q. Sulpicium tribunum militum ad Alliam adversus Gallos pugnaturum rem divinam dimicandi gratia fecisse postridie Idus Quintiles, item apud Cremeram multisque aliis temporibus et locis post sacrificium die postero celebratum male cessisse conflictum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 23:1)
Mutavit cultus sui postera die morem, et laetum patrem adfectata severitate conplexa est.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 5:2)
Ut enim a postrema incipiamus, observavit delubrum nominaturus aut proprie deorum nomina aut ea quae dis accommodarentur inserere:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 4:2)
Ut prius tibi, Praetextatus inquit, de posteriore quaestione respondeam, fateor te non inmerito de usurpata in mensam libatione quaesisse;
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 4:1)
Si ergo siccitas calvos efficit, et posteriora capitis sicciora esse dixisti, cur calvum occipitium numquam videmus?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 4:1)
cum debeat, siquidem a nobis orta recto meatu proficiscitur, posteram sui partem, cum discedit, ostendere, ut laeva laevam dextera dexteram respiciat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 7:2)
Nam et histrio personam sibi detractam ex ea parte videt qua induit, scilicet non faciem sed posteriorem cavernam.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 7:3)
ut Plato vester, dum nec anatomica quae medicinae propria est abstinet, risum de se posteris tradidit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 1:4)
477 Interim Pompeius suas cohortes alloquitur, proeliumque promittit in posterum diem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권19)
'Postumus inposuit.'
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XL10)
Haec per ducentas cum domum tulit scalas Seque obserata clusit anxius cella Gulosus ille, postero die vendit.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XX8)
Totos dat tetricae dies Minervae, Dum centum studet auribus virorum Hoc quod saecula posterique possint Arpinis quoque conparare chartis.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XX6)
Postera sed festae reddis sollemnia mensae:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXV4)

SEARCH

MENU NAVIGATION