라틴어 문장 검색

Sed inertia et mollitia animi alius alium exspectantes cunctamini, videlicet dis inmortalibus confisi, qui hanc rem publicam saepe in maxumis periculis servavere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장49)
Igitur ubi legati satis confidunt, die constituto senatus utrisque datur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 13장12)
Ea postquam Cirtae audita sunt, Italici, quorum virtute moenia defensabantur, confisi deditione facta propter magnitudinem populi Romani inviolatos sese fore, Adherbali suadent, uti seque et oppidum Iugurthae tradat, tantum ab eo vitam paciscatur;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 26장1)
habere tum magnam copiam societatis amicitiaeque coniungendae, quae potior bello esset, et, quamquam opibus suis confideret, tamen non debere incerta pro certis mutare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 83장2)
Deinde ab illo cuncta edoctus properato itinere post diem octauum redit ad Bocchum et ei nuntiat Iugurtham cupere omnia quae imperarentur facere, sed Mario parum confidere;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 112장4)
Nullum bonum adiuvat habentem, nisi ad cuius amissionem praeparatus est animus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 6:2)
Noli huic tranquillitati confidere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 7:4)
Et summam quidem rei pervides, quantum philosophia prosit, partes autem nondum satis subtiliter dispicis, necdum scis, quantum ubique nos adiuvet, quemadmodum et in maximis, ut Ciceronis utar verbo, opituletur et in minima descendat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 2:2)
Et apertior ista sententia est quam ut interpretanda sit, et disertior quam ut adiuvanda.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 8:1)
Quaeris quare te fuga ista non adiuvet ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 2:7)
Quod si liqueret tibi, non admirareris nil adiuvari te regionum varietatibus, in quas subinde priorum taedio migras.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 5:1)
an potest aliquis supra fortunam nisi ab illo adiutus exurgere?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 2:5)
adiuvare nos possunt non tantum qui sunt, sed qui fuerunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 7:7)
Iubam in regno suo non locorum notitia adiuvet, non popularium pro rege suo virtus obstinatissima, Vticensium quoque fides malis fracta deficiat et Scipionem in Africa nominis sui fortuna destituat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 10:2)
si se ipso contentus est, si confidit sibi, si scit omnia vota mortalium, omnia beneficia quae dantur petunturque, nullum in beata vita habere momentum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION