라틴어 문장 검색

ego autem cum multis de causis te exopto quam primum videre, tum etiam ut ante commentemur inter nos, qua ratione nobis traducendum sit hoc tempus, quod est totum ad unius voluntatem accommodandum et prudentis et liberalis et, ut perspexisse videor, nec a me alieni et tibi amicissimi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 6 4:4)
sed hoc scieram, illud si scissem, ad id meas litteras accommodavissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 15 1:4)
sed tamen, si sciam quid tu constitueris', meum consilium accommodabo potissimum ad tuum ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 7 2:12)
ipse ita sum animo paratus, ut vel provinciam tueri vel ire quo res p. vocet vel tradere exercitum, auxilia provinciamque vel omnem impetum belli in me convertere non recusem, si modo meo casu aut confirmare patriae salutem aut periculum possim morari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 8 8:3)
qui quidem eas copias, quas diu simulatione rei publicae comparabant, subito ad patriae periculum converterunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 13a 2:3)
peto igitur a te in maiorem modum, quod sine tua molestia fiat, ut ei de habitatione accommodes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 2 1:2)
sed quoniam in quartanam conversa vis est morbi (sic enim scribit Curius), spero te diligentia adhibita iam firmiorem fore ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 11 1:2)
et in omni summa, ut mones, valde me ad otium pacemque converto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 5/6 7:4)
quo modo autem moveri animus ad adpetendum potest, si id quod videtur non percipitur adcommodatumne naturae sit an alienum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 34:3)
nam quo modo non potest animal ullum non adpetere id quod adcommodatum ad naturam adpareat (Graeci id οἰκεῖον appellant), sic non potest obiectam rem perspicuam non adprobare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 52:3)
ego vero ipse et magnus quidam sum opinator (non enim sum sapiens) et meas cogitationes sic dirigo, non ad illam parvulam Cynosuram, qua 'fidunt duce nocturna Phoenices in alto', ut ait Aratus, eoque directius gubernant quod earn tenent quae 'cursu interiore brevi convertitur orbe' - sed Helicen et clarissimos Septentriones id est rationes has latiore specie non ad tenue limatas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 89:5)
quae cum circum axem se summa celeritate convertat et torqueat, eadem effici omnia quasi stante terra caelum moveretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 165:7)
o vitam honestam atque eius modi ut libentibus animis ad eius testimonium vestrum ius iurandum accommodetis!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 35장 4:5)
quid recipis mandatum, si aut neglecturus aut ad tuum commodum conversurus es?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 38장 4:1)
Roscius mandavisset ut cum Chrysogono transigeret atque decideret, inque eam rem fidem suam, si quid opus esse putaret, interponeret, ille qui sese facturum recepisset, nonne, si ex eo negotio tantulum in rem suam convertisset, damnatus per arbitrum et rem restitueret et honestatem omnem amitteret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 39장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION