라틴어 문장 검색

qua caecitate homines, cum quaedam etiam praeclara cuperent eaque nescirent nec ubi nec qualia essent, funditus alii everterunt suas civitates, alii ipsi occiderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 4:2)
hi enim ipsi odiosi sunt, quod ad animum pertinent eumque sollicitant, animusque aeger, ut ait Ennius, semper errat neque pati neque perpeti potest, cupere numquam desinit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 5:2)
proprium est enim irati cupere, a quo laesus videatur, ei quam maxumum dolorem inurere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 19:6)
cupio refelli.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 46:19)
Cupi/do cepit mi/seram nunc me pro/loqui Caelo a/tque terrae Me/deai mi/serias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 63:11)
nam et qui non levantur, ipsi ad miseriam invitant, et qui suos casus aliter ferunt atque ut auctores aliis ipsi fuerunt, non sunt vitiosiores quam fere plerique, qui avari avaros, gloriae cupidos gloriosi reprehendunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 73:10)
an ratio parum praecipit nec bonum illud esse, quod aut cupias ardenter aut adeptus ecferas te insolenter, nec porro malum, quo aut oppressus iaceas aut, ne opprimare, mente vix constes?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 39:3)
quis enim potest, in quo libido cupiditasve sit, non libidinosus et cupidus esse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 57:1)
talis autem nec maerens nec timens nec cupiens nec gestiens esse quisquam potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 61:4)
atque, ut muliebris amores omittam, quibus maiorem licentiam natura concessit, quis aut de Ganymedi raptu dubitat, quid poëtae velint, aut non intellegit, quid apud Euripidem et loquatur et cupiat Laius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 71:1)
- sic igitur adfecto haec adhibenda curatio est, ut et illud quod cupiat ostendatur quam leve, quam contemnendum, quam nihili sit omnino, quam facile vel aliunde vel alio modo perfici vel omnino neglegi possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 74:1)
cum se ille cupere dixisset, conlocari iussit hominem in aureo lecto strato pulcherrimo textili stragulo, magnificis operibus picto, abacosque compluris ornavit argento auroque caelato.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 61:3)
Quīntum īnspexit et ‘quid cupis, iuvenis?’ inquit.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Acadēmīa14)
‘discipulus tibi fīerī cupiō.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Acadēmīa16)
’ ille ‘utrum rē vērā studēre cupis’ inquit ‘an lūdere?’ Quīntus respondit:
(옥스포드 라틴 코스 2권, Acadēmīa17)

SEARCH

MENU NAVIGATION