라틴어 문장 검색

At hic nihil domum suam intulit praeter memoriam nominis sempiternam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 101:6)
Exstincto enim senatu deletisque iudiciis quid est quod dignum nobis aut in curia aut in foro agere possimus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 3:3)
Itaque hac opportunitate anuli usus reginae stuprum intulit eaque adiutrice regem dominum interemit, sustulit, quos obstare arbitrabatur, nec in his eum facinoribus quisquam potuit videre.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 47:6)
Cum enim rex Pyrrhus populo Romano bellum ultro intulisset, cumque de imperio certamen esset cum rege generoso ac potenti, perfuga ab eo venit in castra Fabrici eique est pollicitus, si praemium sibi proposuisset, se, ut clam venisset, sic clam in Pyrrhi castra rediturum et eum veneno necaturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 110:2)
si is, qui apud te pecuniam deposuerit, bellum inferat patriae, reddasne depositum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 122:6)
Illi vero non modo cum hostibus, verum etiam cum fluctibus, id quod fecit, dimicare melius fuit quam deserere consentientem Graeciam ad bellum barbaris inferendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 127:1)
Ibi, ut ex pristino sermone relaxarentur animi omnium, solebat Cotta narrare Crassum sermonem quendam de studio dicendi intulisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 29:3)
non enim, sicut argumentum, simul atque positum est, adripitur alterumque et tertium poscitur, ita misericordiam aut invidiam aut iracundiam, simul atque intuleris, possis commovere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 214:1)
Qua ex causa cum bellum Romanis Sabini intulissent proeliique certamen varium atque anceps fuisset, cum T. Tatio, rege Sabinorum, foedus icit matronis ipsis, quae raptae erant, orantibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 20:1)
Post autem cum Persis et Philippus, qui cogitavit, et Alexander, qui gessit, hanc bellandi causam inferebat, quod vellet Graeciae fana poenire;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 19:1)
Civitas autem cum tollitur, deletur, extinguitur, simile est quodam modo, ut parva magnis conferamus, ac si omnis hic mundus intereat et concidat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 46:4)
Cum autem Karthaginem deleveris, triumphum egeris censorque fueris et obieris legatus Aegyptum, Syriam, Asiam, Graeciam, deligere iterum consul absens bellumque maximum conficies, Numantiam excindes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 2 2:4)
etenim ipse Cotta sic disputat, ut Stoicorum magis argumenta confutet quam hominum deleat religionem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 13:4)
quo cum venisset, Iovem imperavisse, ut Italiae bellum inferret, ducemque ei unum e concilio datum, quo illum utentem cum exercitu progredi coepisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 73:3)
Quo eius facto superati sunt et deleti Latini.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 75:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION