라틴어 문장 검색

ut male sanos adscripsit Liber Satyris Faunisque poetas, vina fere dulces oluerunt mane Camenae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 192)
Romae dulce diu fuit et sollemne reclusa mane domo vigilare, clienti promere iura, cautos nominibus rectis expendere nummos, maiores audire, minori dicere, per quae crescere res posset, minui damnosa libido.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 135)
"quin etiam canet indoctum sed dulce bibenti."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 24)
utrumne iussi persequemur otium non dulce, ni tecum simul, an hunc laborem mente laturi, decet qua ferre non mollis viros?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 13)
"formidulosis cum latent silvis ferae dulci sopore languidae, senem, quod omnes rideant, adulterum latrent Suburanae canes nardo perunctum, quale non perfectius meae laborarint manus."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 511)
curam metumque Caesaris rerum iuvat dulci Lyaeo solvere.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 910)
"illic omne malum vino cantuque levato, deformis aegrimoniae dulcibus adloquiis."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 139)
haec et quae poterunt reditus abscindere dulcis eamus omnis exsecrata civitas aut pars indocili melior grege;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1614)
amicus dulcis, ut aequum est, cum mea conpenset vitiis bona, pluribus hisce, si modo plura mihi bona sunt, inclinet, amari si volet:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 1:25)
dum tu quadrante lavatum rex ibis neque te quisquam stipator ineptum praeter Crispinum sectabitur, et mihi dulces ignoscent, siquid peccaro stultus, amici inque vicem illorum patiar delicta libenter privatusque magis vivam te rege beatus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 2:28)
sic dulcis amicis occurram;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat. 3:13)
arreptaque manu, 'quid agis, dulcissime rerum?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Quantas ab importuni hominis loquacitate habuerit molestias.3)
at simul assis miscueris elixa, simul conchylia turdis, dulcia se in bilem vertent stomachoque tumultum lenta feret pitvita.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 1:12)
' tu cum pro vitula statuis dulcem Aulide natam ante aras spargisque mola caput, inprobe, salsa, rectum animi servas?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 4:17)
simplex e dulci constat olivo, quod pingui miscere mero muriaque decebit non alia quam qua Byzantia putuit orca.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret. 1:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION